Remove ads
continens From Wikipedia, the free encyclopedia
Europa,[1] notio ex aevo classico superstes, est continens quae occidentalissimam Eurasiae regionem comprehendit. Plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis montium Uralium et Caucasi (sive Kuma-Manyč depressione), Rhymni, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant.[2] Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto viisque aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue graphicum physicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest. Andreas Kaplan definit Europam continentem plurimas culturas diversas coniungentem minimum inter semetipsas distantes.[3]
Europa | |
Area | 10 180 000 km2 |
Numerus incolarum | 738 200 000 (2010) |
Spissitudo incolarum | 72.5/km2 |
Nomen incolarum | Europaeus
|
Zona temporalis | UTC ad UTC+6 |
Dominium interretiale | .eu (Unio Europaea) |
Superficies Europaea minime proxima continentis terrae spatio est, quae 10 180 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit; haec area terrae aequor duarum centesimarum continet. Australiae est unicae continentium maior, sed de populatione est tertia a maximo, Asiam et Africam sequens, populo circa 710 000 000, undecim centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.
Europa, praesertim Graecia antiqua, est natalis culturae Occidentalis locus[4], quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post saeculum quintum decimum, praecipue post initium colonialismi. Inter saecula sextum decimum et vicensimum, civitates Europaeae Americas, plurimum Africae, Oceaniam, et magnas Asiae regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo bella orbis terrarum Europam vehementius dixerunt, deminutionem Europae Occidentalis in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum Civitates Foederatae et Unio Sovietica auctoritatem habere coepissent.[5] Per Bellum Frigidum, Europa secundum velum ferreum inter NATO in occidente et Foedus Varsoviae in oriente divisa est. Integratio Europaea conformationem consilii Europae et unionis Europaeae in Europa occidentali promovit, quorum ambo ad orientem expandebantur post casum unionis Sovieticae anno 1991.
Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, quam Iuppiter, qui formam tauri candidi acceperat, in Cretam insulam abduxit, ubi ea Minoem, Rhadamanthum, et Sarpedonem paruit. Apud Homerum, Europa (Εὐρώπη) fuit regina Cretensis, non autem notio geographica.
Etymologia vocabuli Europa incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:
Qualiscumque origo nominis est, verbum Εὐρώπη primo saeculo sexto a.C.n. a geographis Graecis sicut Anaximandro et Hecataeo sensu geographico adhibitum est.
Usus nominis Europae se gradatim per historiam evolvebatur.[7][8] Herodotus, historicus Graecus, antiquitate mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab hominibus ignotis in partes tres, Europam, Asiam, et Libyam (Africam), quarum fines fuisse Nilum et Phasem, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse Flumen Tanaem, contra Phasem, finem Europae et Asiae.[9] Oriens Europae confinium saeculo primo a Strabone geographo ad Tanaem definitum est.[10] Flavius Iosephus et Liber Iubilaeorum continentes dixerunt fuisse terras a Noa, viro biblico, filiis tribus datas; Europa definita est regio, quae a Columnis Herculis prope Fretum Gaditanum patet, eam ab Africa Septentrionali, ad Tanaem, eam ab Asia separans.[11]
Continens maxima ex parte in zona temperata sita est. Clima Europae comparatum ad regiones eiusdem latitudinis geographicae propter vim Fluminis Sinus admodum calidum est. Exempli gratia annua temperatura media Burdigalae urbis est 12.8 °C, cum illa Halifaxiae, quae urbs paene eadem in latitudine iacet, solum est 6.3 °C.
Magnis in partibus Europae occidentalis hiemes sunt mites, aestates subfrigidae. In regionibus, quae a mari, quod temperaturas exaequat, late distant, temperaturae anni temporum magis differunt. Maximis in partibus Europae orientalis mari distante clima continentale praevalet, ut hiemes sint gelidae, aestates calidae.
Rotatione telluris et vi deflectente cum ea coniuncta venti plerumque ab occidente spirant, quare in regionibus litoralibus Europae occidentalis, ubi venti ab Oceano Atlantico adveniunt, paene totum per annum pluviae fiunt. In Europa orientali mediaque copia praecipitationis est minor vi maris deficiente.
Etiam montes ad copiam praecipitationis aliquid ponderis habent. Partes Alpium boreo-occidentalium inter regiones Europae maximae praecipitionis numerantur, cum valles alpinae centrales comparate siccae sunt. Alpes in hac re imbres prohibent.
In regionibus prope mare Mediterraneum clima Mediterraneum praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluvias apportant. In Europa septentrionali clima polare praevalet, in Europa austro-orientali ad Volgam flumen autem clima continentale. Ita fit, ut Lapponia adhuc nive tecta sit, cum Sicilia aestu vexatur, in Shetlandia pluere non desinit, cum Andalusia pluribus annis praecipitatione caret.
Vegetatio Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arcticam, borealem, temperatam, mediterraneam. Usu milium annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. In Europa septentrionali in tundra arcticta non sunt nisi frutices, muscus et lichenes. A meridie in Scandinavia et in Russia septentrionali sequitur taiga, quae in solis uliginosis suis imprimis piceas et pinos nutrit. In zona temperata inter Oceanum Atlanticum et Carpates naturaliter (si homo non interpellasset) silvae fagis plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam quercus et carpini. A regione, in qua fagus diffusa est, in orientem versa, fere a Vistula et Tyra usque ad Urales meridianos, sunt (vel olim erant) silvae quercuum roburum, tiliae cordatae, pinorum et, ubi zona in taigam transit, picearum. Versus meridiem prae Pontum Euxinum regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio tesqualis praevaleret.
Etiam regiones circa mare Mediterraneum initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis sclerophyllis constaret, imprimis quercibus semperviridibus (praecipue quercu ilice), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis oleis, pistaciis et piceis. Interpellatione hominis hodie imprimis Phrygana aut Garigue praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut Quercus pubescens. In mediis et altioribus montium stratis vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter fagum etiam varia genera abietum et pinorum crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam picea et larix. Supra zonam, qua silva crescere potest, suffrutices, herba alpina et vepres inveniuntur.
His diebus maxima Europae pars in agriculturam versa est, etiam e silvis reliquis enixe fructus capitur. Plagae ab hominibus minus commutatae imprimis in montibus exstant.
Magna Carnivora sicut ursi, lupi aut lynces adhuc in Europa septententrionali orientalique maiore numero vivunt. In extremis septentrionibus et in Europa orientali tarandri et alces admodum numerosi sunt. Bison bonasus exstinctus ex hortis zoologicis in Europa orientali rursus in libertatem missus est. Cervus, capreolus et aper plurimis in regionibus Europae inveniuntur. Animal Europae proprium est rupicapra, quae extra montes Europaeaos non nisi in Asia Minore et in Asiaticis Caucasi partibus diffusa est. In Alpibus, Pyrenaeis et in Caucaso varia ibicum genera vivunt. Saiga tatarica adhuc medio aevo usque in Ucrainam diffusa erat, hodie in Europa tantum ad Volgam flumen prope ostium invenitur.
Multa genera iam ante saecula exstincta sunt (Bos primigenius, equus ferus). Etiam copia avium rapacium sicut Aquila chrysaetos, Haliaeetus albicilla, et Gyps fulvus valde deminuta est.
Solum in Europa meridionali et orientali propter clima calidum sunt plura genera lacertarum, serpentium et testudinum. Ad litora vivunt phocae. In maribus septentrionalibus cetacea notissima sunt orcae et Phocoenidae, in mari Mediterraneo Delphinidae. Notissimi pisces marini sunt Clupeidae et varia genera thunnorum.
Insigne | Nomen | Area (km²) |
Numerus incolarum | Spissitudo (per km²) |
Caput |
---|---|---|---|---|---|
Albania | 28 748 | 2 831 741 | 98.5 | Theranda | |
Andorra | 468 | 68 403 | 146.2 | Andorra Vetus | |
Armenia | 29 800 | 3 229 900 | 101 | Erevanum | |
Atropatene | 86 600 | 9 165 000 | 105.8 | Bacua | |
Austria | 83 858 | 8 169 929 | 97.4 | Vindobona | |
Belgica | 30 528 | 11 007 000 | 360.6 | Bruxellae | |
Bosnia et Herzegovina | 51 129 | 3 843 126 | 75.2 | Seraium | |
Britanniarum Regnum | 244 820 | 61 100 835 | 244.2 | Londinium | |
Bulgaria | 110 910 | 7 621 337 | 68.7 | Serdica | |
Civitas Vaticana | 0.44 | 900 | 2 045.5 | Civitas Vaticana | |
Croatia | 56 542 | 4 437 460 | 77.7 | Zagrabia | |
Cyprus | 9251 | 788 457 | 85 | Nicosia | |
Cechia | 78 866 | 10 256 760 | 130.1 | Praga | |
Dania | 43 094 | 5 564 219 | 129 | Hafnia | |
Estonia | 45 226 | 1 340 194 | 29 | Tallinna | |
Finnia | 336 593 | 5 157 537 | 15.3 | Helsingia | |
Francia | 547 030 | 63 182 000 | 115.5 | Lutetia | |
Georgia | 69 700 | 4 661 473 | 64 | Tiphlis | |
Germania | 357 021 | 83 251 851 | 233.2 | Berolinum | |
Graecia | 131 957 | 10 815 187 | 80.7 | Athenae | |
Helvetia | 41 290 | 7 507 000 | 176.8 | Berna | |
Hibernia | 70 280 | 4 234 925 | 60.3 | Eblana | |
Hungaria | 93 030 | 10 075 034 | 108.3 | Budapestinum | |
Hispania | 504 851 | 45 061 274 | 89.3 | Matritum | |
Italia | 301 230 | 59 530 464 | 197.7 | Roma | |
Islandia | 103 000 | 307 261 | 2.7 | Reykiavica | |
Kazachstania | 2 724 900 | 15 217 711 | 5.6 | Astana | |
Kosovia | 10 887 | [13] 1 804 838 | 220 | Pristina | |
Lettonia | 64 589 | 2 067 900 | 34.2 | Riga | |
Lichtenstenum | 160 | 32 842 | 205.3 | Dulcis Vallis | |
Lituania | 65 200 | 2 988 400 | 45.8 | Vilna | |
Luxemburgum | 2586 | 448 569 | 173.5 | Luxemburgum | |
Macedonia Septentrionalis | 25 713 | 2 054 800 | 81.1 | Scupi | |
Melita | 316 | 397 499 | 1257.9 | Valetta | |
Mons Niger | 13 812 | 616 258 | 44.6 | Birziminium | |
Nederlandia | 41 526 | 16 318 199 | 393.0 | Amstelodamum | |
Norvegia | 324 220 | 5 018 836 | 15.5 | Osloa | |
Polonia | 312 685 | 38 625 478 | 123.5 | Varsovia | |
Portugallia | 91 568 | 10 409 995 | 110.1 | Olisipo | |
Principatus Monoeci | 1.95 | 31 987 | 16 403.6 | Monoecus | |
Moldavia | 33 843 | 4 434 547 | 131.0 | Chisla Nova | |
Res publica Sancti Marini | 61 | 27 730 | 454.6 | Civitas Sancti Marini | |
Romania | 238 391 | 21 698 181 | 91.0 | Bucaresta | |
Russia | 17 075 400 | 142 200 000 | 8.3 | Moscua | |
Ruthenia Alba | 207 560 | 9 458 000 | 45.6 | Minscum | |
Serbia | 88 361 | 7 120 666 | 91.9 | Belgradum | |
Slovacia | 48 845 | 5 422 366 | 111.0 | Posonium | |
Slovenia | 20 273 | 2 050 189 | 101 | Aemona | |
Suecia | 449 964 | 9 090 113 | 19.7 | Holmia | |
Turcia | 783 562 | 75 627 384 | 98 | Ancyra | |
Ucraina | 603 700 | 48 396 470 | 80.2 | Kiovia |
Urbes Europae, quibus sunt plus quam 1.5 miliones incolarum:
ordo |
urbs | civitas | incolae- numerus in milionibus |
numerus incolarum cum urbi propinquis in milionibus |
annus fundationis (secundum litteras) |
---|---|---|---|---|---|
1 | Moscua | Russia | 10.4 | 13.8 | 1147 |
2 | Londinium | Britanniarum Regnum | 7.4 | 12.0 | 47 p.C.n. |
3 | Constantinopolis* | Turcia | 6.9** | 16.0 | 660 a.C.n. *** nomine Byzantium |
4 | Petropolis | Russia | 4.8 | 5.3 | 1703 |
5 | Berolinum | Germania | 3.5 | 4.3 | 1230 |
6 | Matritum | Hispania | 3.3 | 5.3 | 1083 |
7 | Kiovia | Ucraina | 2.8 | 3.3 | 840 |
8 | Roma | Italia | 2.7 | 3.8 | 753 a.C.n. |
9 | Lutetia | Francia | 2.1 | 11.5 | 53 a.C.n. |
10 | Minscum | Ruthenia Alba | 1.7 | 2.7 | 1067 |
11 | Bucaresta | Romania | 1.9 | 2.6 | 1459 |
12 | Vindobona | Austria | 1.8 | 2.6 | 881 |
13 | Hamburgum | Germania | 1.7 | 2.6 | 500 |
14 | Budapestinum | Hungaria | 1.7 | 2.4 | 89 |
15 | Varsovia | Polonia | 1.7 | 2.4 | 1281 |
16 | Barcino | Hispania | 1.6 | 3.9 | 230 a.C.n. |
* Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet. ** Numerus incolarum partis Europaeae, *** in parte Europaea situm.
Reliquiae generis hominis in Sierra de Atapuerca in Hispania repertae usque ad 1.2 miliones annorum repetunt.[14] Inventae in Georgia etiam antiquiores ad 1.8 miliones annorum datata Homo georgicus appellantur. In Europa ab Alpibus in septentriones versus sic dictus Homo heidelbergensis circiter ante 600 000 annorum primas sedes collocavit. Ante 40 000 annorum demum Homo sapiens in Europam pervenit, ubi paulatim Hominem neanderthalensem demovit. A neolithico et chalcolithico in Europa longus progressus in rebus culturae et oeconomiae coepit, initio in regionibus circa mare Mediterraneum sitis, deinde etiam in septentrionibus et in oriente.
Praecipue cultura Graeca, imperium Romanum, et religio Christiana ad Europam formandam plurimum contulerunt. Antiquitate imperium Romanum Europam meridianam una cum aliis regionibus circa mare Mediterraneum sitis in unum coniunxit. Christiani, quamvis pluribus persecutionibus vexati, hoc in imperio religionem suam celeriter diffundere potuerunt.
Antiquitate posteriore religio Christiana primum a Constantino I imperatore permissa (Edictum Mediolanense) et Theodosio I imperante religio publica facta est – quod usque ad hunc diem aliquid momenti habet. Cum Imperium Romanum in occidente corruisset, in oriente usque ad annum 1453 processit (vide: Imperium Romanum Orientale). Multitudo gentium Europam occidentalem invaserunt (vide Migrationes Europaeae populorum et gentium), inter quas Angli, Saxones, Franci, Gothi, et alii, quae nova regna condiderunt, ex quibus nationes futurae (Anglia, Francia, Hispania) ortae sunt.
Medio aevo ineunte Carolus Magnus imperium occidentale renovavit, quo facto diuturnae controversiae cum Imperio Romano Orientali ortae sunt. Contraria inter societates occidentalem et orientalem inter alia ad Schisma anni 1054 duxerunt. Missionarii religionem Christianam a medio aevo inenunte in Europa septentrionali orientalique disseminaverunt, ut tota Europa medio aevo exeunte Christiana facta sit. In Europa Occidentali a saeculo undecimo contentiones inter imperatorem et papam de principatu saeviebant. Tempore renascentiae litterarum occidens Latinus „scientiam antiquorum“ repperit, qua re quidam progressus culturalis effectus est. Reformatione saeculo sexto decimo ecclesia occidentis in partes Catholicam et Evangelicam scissa est, unde bella de vera religione orta sunt. Ab anno 1618 usque ad annum 1648, bellum tricennale magnam Europae partem devastavit.
A saeculo quinto decimo civitates Europaeae (imprimis Hispania, Portugallia, Russia, Nederlandia, Francia, et Britannia Maior) imperia coloniis fulta condiderunt, quibus cunctis in continentibus potentiam exercebant divitiasque sibi paraverunt. Europa continens est, qui ad alias continentes maximam vim habuit (puta per religionem Christianam, colonias, servitutem, commercium et culturam).
Saeculo duodevicensimo, Illuminismo commutatio rerum praeparata est, quae ad tolerantiam, observantiam iurum humanorum, aequalitatem ante legem et libertatem pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In Francia anno 1789, rebus novis cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox Napoleo imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno 1812 plurimis militibus amissis e Russia eiectus est, anno 1814 devictus et in exsilium missus est.
Civitates victores Consilio Vindobonensi ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restituere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum industriarum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, saeculo undevicensimo motus communisticus natus est. Eodem saeculo a multis democratia desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et nationalismus cum imperialismo grassabatur.
Et primo bello mundano (1914–1918) et secundo (1939–1945) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 milliones hominum per hoc vitas amiserunt, quorum circiter sex milliones erant Iudaei, quos nazistae, sicut et homosexuales et Zingaros, exstirpare voluerunt, phylen puram appetentes.
Secundo bello mundano confecto, bello frigido Europa velo ferreo, quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in civitates socialisticas sive communisticas in Europa Orientali, civitatesque capitalisticas in Europa Occidentali. Praeter has erant quaedam civitates neutrales. Perestroika et Glasnost demum in Unione Sovietica ab anno 1985 nova consilia incitavit, unde ab anno 1989 regimina communistica Europae Orientalis ceciderunt, Muro Berolinensi fracto et unione Sovietica pactoque Varsoviensi dissolutis.
Saeculis recentibus civitates culturaeque Europae magis magisque coalescunt, quod novas societates (ut puta Unionem Europaeam), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.
Porta Unionis Europaeae |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.