Bison bonasus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Bison bonasus

Bison bonasus est Eurasiana mammalium species familae Bovidarum ordinis Artiodactylorum, una ex duabus Bisontis speciebus exstantibus, cum Bisonte bisonte Americae Septentrionalis. Tres subspecies in praeterito recentiori exsistebant, sed solum una, Bison bonasus bonasus, subspecies nominata, hodie superstat.

Thumb
Bison bonasus mas.
Thumb
Bison bonasus mas

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Bovinae 
Genus : Bison 
Species : Bison bonasus 
   
Conservationis status
Subdivisiones: Subspecies
Bison bonasus bonasus (Linnaeus, 1758)
  • Bison bonasus hungarorum
  • Bison bonasus caucasicus
Synonyma
Bos bonasus Linnaeus, 1758

Enodatio genomatum mitochondrorum et DNA nuclearis monstrat Bisontem bonasum opinabiliter exitum esse hybridizationis Bisontis prisci et progenitorum Bovis primigenii, quia eorum materies genetica usque ad 10 centesimas sequentium DNA Bisontis prisci continet. Quae hybrida bison Higgsianus vulgo appellatur,[2] iocus bosontem Higgsianum commemorans. Invicem, quidam bison silvestris ex Pleistocaeno progenies speciei fortasse erat.[3][4]

Thumb
Calvaria Bisontis bonasi.
Thumb
Colores linguae Bisontis bonasi.
Thumb
Specimen subspeciei Caucasicae anno 1889, nunc exstinctae.
Thumb
Silva Bialoviesensis, 1955.
Thumb
Bison in cavo Altimirensi pictus
Thumb
Sceletus Bisontis bonasi.
Thumb
Feminae adultae cum iuvenibus.

Feri bisontes Europaei saeculo vicensimo ineunte a venatoribus caesi sunt, ultimis subspeciei Bisontis bonasi bonasi animalibus feris in Silva Bialovisensi (in finibus Poloniae et Rutheniae Albae) anno 1921, et ultimis subspeciei Bisontis bonasi caucasi in Caucaso septentrionali et occidentali anno 1927 interfectis.[5] Bison bonasus hungarorum exstinctus factus est medio saeculo undevicensimo. Captivi autem bisontes terrarum humilium in vivariis curabantur, et nuper in nonnullas civitates Europaeas iterum introducti sunt. Nunc in silvis habitant. Praeter homines, sunt pauci praedatores Bisontium bonasorum, inter quos insigniter lupi et ursi.

Bisontes bonasi primum a Carolo Linnaeo ratione anno 1758 descripti sunt. Nonnullae descriptiones posteriores Bisontes bonasos conspecificos cum Bisonte bisonte tractant. Non confundendus est cum Bove primigenio, exstincto boum domesticorum progenie.

Bison bonasus est animal civicum Poloniae at Rutheniae Albae.[6][7]

Nicolaus Hussovianus de bisonte carmen Latinum composuit[8].

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.