Remove ads
conventus Vindobonae From Wikipedia, the free encyclopedia
Consilium Vindobonense (Francogallice Congrès de Vienne ; Theodisce Wiener Kongress) fuit conventus Vindobonae ab 28 Septembris 1814 usque ad 9 Iunii 1815 habitus, Napoleone insulam Elbam nuper expulso, in quem sedecim tunc graviorum Europae civitatum legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in Europa bellis Napoleonicis pacatis statuendo colloquerentur in Palatio Belli Fontis. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque consilii saltantis nomine vocari solet.
Consilio interfuerunt sedecim tunc graviorum Europae nationum civitatumque legati, inter quos enumerandi sunt:
Inter disputationes collocutionesque quaestio quoque Latinitatis restituendae fuit. Inventi sunt enim multi, qui Latinitatem voluerunt statui sermonem internationalem, quo omnes Europae cives variis ex terris oriundi inter se uterentur. Iterum quoque natum est consilium civitatis Latinis condendae, quod antea praesertim Maupertuis, mathematicus ille praeclarus Francogallicus, atque Comenius paedagogus Bohemicus proposuerant. Totam huius rei materiem quaestionemque anno 1815 Miguel Olmo abundanter opere in suo Otia Villaudricensia ad octo magnos principes qui Vindobonæ eodem anno pacem orbis sanxerunt, de lingua Latina et civitate Latina fundanda liber singularis inscripto illustravit.
Propter mores cultusque legatorum Consilio Vindobonensi participantium multi nati sunt ioci, quibus hi deridebantur; ecce quaedam.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.