Carolus Augustus de Hardenberg
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Augustus de Hardenberg (natus 31 Maii 1750 vico Essenrode, qui nunc ad Lehre pertinet, apud Helmstadium, mortuus 26 Novembris 1822 Genuae) vir publicus Borussiae fuit.
Hardenberg anno 1766 studium iurisprudentiae et litterarum Goettingae coepit, anno 1768 Lipsiam iit atque eo Ioannem Wolfgang Goethe convenit. Eo tempore et sodalis Ordinis Massonici factus est. Anno 1771 auditor iudicii principatus electorialis Saxoniae factus est.
Anno 1772/1773 magnum iter fecit et deinde consiliarius cameralis factus est. Anno 1774 Christianam de Reventlow quindecim annos natam in matrimonium duxit. Anno 1780 memorandum reformandae Ducatus Electoralis Hannoverae publicavit at deinde Londinium iter fecit, ut Georgio III regi, qui etiam dux electoralis Hannoverae fuit, hanc rem persuaderet. Sed ibi uxor eius amorem cum Georgio principe coepit.
Qua re patefacta Hardenberg magistratum Hannoverae reliquit et consiliarius principis electoralis Brunsvici factus est. Hoc officio ad annum 1790 fungebatur. Inter alia scholam consiliis Pestalozzi reformandam proposuit. Anno 1790 divortium fecit cum prima uxore et Sophia de Lenthe duxit.
Ab anno 1790 administer fuit principatus Onoldi-Baruthi factus est et foedere cum principe stipulavit, ut haec civitas Borussiae venderetur. 5 Aprilis 1795 pro Borussia Basiliae Pacem cum Francia signavit. Hardenberg ad annum 1798 Onoldi-Baruthi mansit et provinciam novam Borussiae constituit.
Anno 1798 propter pecunias repetundas Berolinum vocatus est, sed mox fidem habuit apud Fridericum Gulielmum III atque anno 1803 administer rerum exterarum factus est. Post proelium Ienense Napoleone urgente se a magistratu abdicavit et Rigam in exilio iit. Ibi consilia Borussiae reformandae dedit. 4 Iunii 1810 autem rediit et cancellarius statalis Borussiae nominatus est. Proximis annis aliquot leges reformatorias tulit, ut liberationem agricolarum et legem de libertate commercii (die 2 Septembris 1811). Anno 1813, post expeditionem Russicam fatalem Napoleonis, foedus cum Alexandro I imperatore Russiae signavit. Anno 1815 in Consilio Vindobonensi Borussiam valde auctam adeptus est et una cum Gulielmo de Humboldt constitutionem Confoederationis Germanicae proposuit. Anno 1818 regem in Conventum Aquisgrani sequebatur. Post Decreta Thermarum Carolinarum promulgata auctoritas Hardenberg diminuta est. Tamen cum rege Friderico Gulielmo anno 1822 in Conventum Veronensem venit. Ibi autem morbo affectus est et iter in patriam faciens Genuae mortuus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.