Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gottinga[1] (Theodisce: Göttingen) seu Tuliphordium (seu Gotinga, Goettinga, Goddinga)[2] est urbs circiter 117' 000 incolarum in meridie Saxoniae Inferioris et in medio fere Germaniae sita. Est caput circuli Gottingae.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Primordia vici, qui postea Gottinga factus est, in historiae obscuritate iacent. Mentio prima facta est in testamento quo Otto I imperator Germaniae monasterio Sancti Mauritii Magdeburgae agros donavit, qui ad vicum “Gutingi” appellatum pertinebant. Constat autem iam saeculo septimo homines illic habitavisse. E proximis saeculis, nulla monumenta ad nos pervenerunt, in quibus mentio facta est de vico Gutingi.
Quodam tempore saeculo duodecimo oppidum conditum est, fortasse Henrico Leone auctore, quod nomen a vico accepit. Nescimus, quando oppidum iura civitatis obtinuerit, sed ante annum 1229 factum esse debet. Medio aevo exeunte floruit oppidum: merces Gottingenses usque ad Poloniam veniebant, anno 1351 membrum Hansae factum est oppidum, exstructae sunt ecclesiae Sancti Iacobi, Sancti Ioannis, Sancti Albani, Sancti Pauli, et Sanctae Mariae, monasteria Franciscanorum ac Dominicanorum, curia et multae mercatorum domus.
Universitas Regia Georgia Augusta anno 1737 a Georgio Augusto Principe Electore Hannoverae et Rege Britanniae condita est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.