Remove ads
civitas Europae From Wikipedia, the free encyclopedia
Nederlandia[1] (-ae, f.), sive Batavia[2][3][4] (Batavice Nederland ; Frisice occidentalis Nederlân), est civitas in Europa Septentrio-Occidentali sita et maxima Regni Nederlandensis pars. Civitas est monarchia parlamentaria, Gulielmo Alexandro rege. Terrae Nederlandenses Mare Germanicum ad septentrionalem occidentemque, Belgium ad meridiem, et Germaniam ad orientem adiacent, et Daniam, Norvegiam, et Britanniarum Regnum trans mare. Caput regni Amstelodamum et sedes administrationis Haga est.
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Omnis Nederlandia saepe in linguis externis Hollandia appellatur, quamquam Hollandia Septentrionalis et Hollandia Australis solum duae ex reipublicae provinciis sunt.
Regnum Nederlandense (Batavice Koninkrijk der Nederlanden) est civitas sui iuris quae Nederlandiam sensu stricto, Arubam, Curacensem, et Insulam Sancti Martini (partem Batavicam) comprehendit. Territoriorum formantium numerus et extensio saepe per historiam mutaverunt. Eius dux civitatis est Monarcha Nederlandensis, in praesenti Gulielmus Alexander. Insulae Boni Aëris, Statiae et Sabae in Mari Caribaeo sitae nunc communia Nederlandiae sensu stricto sunt ac non partes sui iuris Regni Nederlandensis. [5]
Nederlandia est una e primis orbis terrarum democratiis et una e civitatibus conditoribus Coniunctionis Europaeae, Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, Consilii Europae, Organizatio co-operationis oeconomicae et evolutionis, et Syndicatus Mercaturae Mundanae. Nederlandia, Belgica, et Luxemburgia una sunt coniunctio oeconomica, nomine Benelux. Nederlandia est sedes quinque fororum iudiciis inter civitates sui iuris consecratorum: Perennis Arbitrationis Iudicii, Iudicii inter Civitates, Iudicii Delictorum inter Gentes pro Pristina Iugoslavia, Internationalis Delictorum Iudicii, et Eximii Libani Tribunalis. Prima quattuor iudicia Hagae sinuntur, sicut est Coniunctionis Europaeae scientiae delictorum opera (Europol) et iudicialis auxilii opera (Eurojust); ideo urbs a multis appellatur legitimum orbis terrarum caput.[6] Fundamenta oeconomiae Nederlandensis sunt capitalismus in mercatu conditus, quare Nederlandia quinta decima ex 157 civitatibus numeratur, secundum Indicem Libertatis Oeconomicae.[7]
Fere dimidia Nederlandiae pars minus quam unum metrum super, circiter quarta pars sub maris aequore sita est (apud Amstelodamum mensum). Loca plana aggeribus fere 3000 chiliometra procellarum fluctibus defenduntur. Summus terrae continentis locus, Mons Vaals in extrema regione meridiana provinciae Limburgi in confinio Nederlandiae cum Belgica et Germania 355.50 metra (super pagellam Amstelodami) situs est. Summus regni mons est Mons Scenery,? 877 metrorum in Insula Saba, quae est insula Antillarum Nederlandiae minima.
Multi tractus Nederlandiae, ut puta fere tota provincia Flevolandia, mari ablati sunt; istae terrae polrae appellantur,[8] Batavice polders. Circiter quinta terrae pars aqua tecta est. Lacus maximus est IJsselmeer, anno 1932 creatus cum sinus Maris Germanici per molem 29 chiliometrorum inclusus esset. Post secundum bellum mundanum moles apud mare nomine Opera Aestuarii constructae sunt.[9]
Flumina maxima sunt Rhenus, Mosa, Scaldis. Terram in partem septentrionalem et meridianam dividunt, donec in ostio se denuo coniungunt (Delta Rheni Mosaeque), quae regio maximam mediamque civitatis format. Rhenus primo prope finem Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae diffunditur. Nomen Rheni in ostio ad ramos minores transit. Flumen principale in ostio initio Vacalus, deinde Merivido, tum Noord, denique Nieuwe Maas (Mosa Nova) vocatur. Alia ostii flumina sunt Nederrijn, Lecca, Isala. Mosa prius apud Gorichemium in Vacalum influebat, ab anno autem 1904, quod Mosae ostium deductum est, cum Rheni systemate non iam coniuncta in pristinum sinum nomine Hollands Diep (Depressio Hollandica). De Scalde tantum ostium, ab Antverpia in septentrionem versus situm, in Nederlandia est.
Venti a parte meridiano-occidentali flare solent, qui temperiem caeli maritimi aestate frigida hiemeque temperata efficiunt. In tractu occidentali ad Mare Germanicum adiacente clima atlanticum praevalet, in orientem versus vis oceani minuitur, ut prope finem Germaniae iam clima subatlanticum invenitur hieme paulo frigidiore aestateque paulo calidiore.
Nederlandiae circiter 400 incolae pro chiliometro quadrato sunt, ut inter civitates orbis terrarum densissime incultas numeretur. Anno 2009 Nederlandia 16 493 156 incolarum habuit,[12] quorum fere dimidia pars in Randstad, quae est regio densissime inculta civitatis, habitant.
Lingua publica est Lingua Batava, in Frisia etiam Lingua Frisica. Cum Germania et Belgica est continuum dialectale, quod dicitur, i.e. eadem linguae genera citra et trans limites harum civitatum in usu sunt. In regni partibus trans mare sitis (in Mari Caribico) Lingua Batava est lingua publica, ad hoc etiam Papiamentu (quae lingua ex elementis linguarum Hispanicae, Lusitanae Batavaeque mixta est) vel Lingua Anglica. Ex lingua Batava deducta est Lingua Batava Capitensis, una ex linguis publicis in Africa Australi.
Nederlandensibus nulla gens corpore grandior est: proceritas media virorum 1.83 metra, feminarum 1.72 metra est. Medium vitae tempus exspectatum anno 2005 fuit 77 anni pro viris et 82 anni pro feminis.[13]
In Nederlandia inter 6000 et 10 000 Zingarorum (Sinti et Roma) habitant.[14] atque circiter 30 000 woonwagenbewoners, qui dicuntur. Contemptim etiam kampers appellantur, cum ipsi appellationem reizigers praeferant. Sedem stabilem locis stativis habentes in carris ad habitandum aptis (caravans) vivunt, saepe reditus operibus per occasionem oblatis quaerentes. Plurimi eorum sunt posteri colonorum saeculorum duodevicesimi undevicesimique, qui ad inopiam redacti sunt. Numerus eorum a fine Belli Orbis Terrarum Secundi ob migrationem operariam et sumptus habitationis admodum auctos valde crescebat. Lingua eorum nomine Bargoens est lingua particularis Lingua Batava innixa, aeque ac Rotwelsch vel Jenisch[15] Linguae Theodiscae.
Homines in Nederlandiam ex toto orbe terrarum immigrati sunt. Praeter advenas e civitatibus finitimis (e.g., Germania, Belgica, Anglia) multi homines ex aliis terrae partibus (e.g. e Maroco, Turcia) et e pristinis coloniis (Indonesia, Surinamia, et Mari Caribico) hic vivunt.
Incolae Nederlandiae, qui ipsi vel parentes extra Nederlandiam nati sunt (2007)[16]:
Civitas, Territorium | Numerus | Percentum |
---|---|---|
Nederlandenses autochthones | 13 187 586 | 80.6 % |
Indonesia | 389 940 | |
Germania | 381 186 | |
Surinamia | 333 504 | |
Marocum | 329 493 | |
Turcia | 309 000 | |
Antillae Nederlandiae et Aruba | 129 965 | |
Belgica | 112 224 | |
olim Iugoslavia | 76 465 | |
Regnum Britanniarum | 75 686 | |
Polonia | 51 339 | |
olim Unio Sovietica | 47 450 | |
Res Publica Popularis Sinarum | 45 298 | |
Iracum | 43 891 | |
Afgania | 37 230 | |
Italia | 36 495 | |
Francia | 33 845 | |
Civitates Foederatae Americae | 31 154 | |
Irania | 28 969 | |
Ceterae civitates | 617672 | |
Denominatio religiosa pervulgata erat Protestantismus; qui autem dechristianizatione sive saecularisatione saeculi vicensimi ad religionem minoritatis redactus est, ut hodie numero fidelium ab Ecclesia Catholica Romana superatur. Protestantes Nederlandiae plurimi Calvinismum sequuntur.
Saeculo undevicesimo, duae in Nederlandia denominationes Calvinisticae profectae sunt, altera moderatior Hervormden Kerken (Ecclesia Reformata), quae numeris fidelium anteibat, altera severior Gereformeerde Kerken in Nederland (Ecclesia Reformata Nederlandiae). Ambo verba (hervormden et gereformeerde) reformatus valent et initio sine discrimine in usu erant. Regina hervormd est; cum autem ecclesiae Protestantes synodis reguntur, domui regiae numquam regentis locus obtiguit. Ab anno 2004 exstat Ecclesia Protestantium Nederlandiae, quae utramque disciplinam amplectatur. Sunt autem (imprimis severiores), qui autonomi manere velint.
Secundum statisticam ecclesiarum[17] religio maxima est Religio Christiana: Ecclesia Catholica Romana 27.0 centesimae et Protestantismus 16.6 centesimae. Igitur paulo minus quam 44 centesimae Nederlandensium cuivis ecclesiae adhaerebant, circiter 5.7 centesimae incolarum Religioni Islamicae, circiter 1.3 centesimae Hinduismo et circiter 1 centesimae Buddhismo. Fere 48.4 centesimae vel fere dimidia incolarum pars nullae denominationi sive religioni adhaerebat (status die 31 Decembris 2005).
Etiam annis sequentibus ecclesiae maiores fideles amissi sunt.
Aliae ecclesiae Christianae minus quam 1 centesima incolarum complectuntur. Sunt variae ecclesiae reformatae, Baptistae et Mennonitae (Algemene Doopsgezinde Sociëteit). Tempore Reformationis Nederlandia erat locus medius Anabaptistarum (vide: Menno Simons). Aliae minoris numeri denominationes sunt Mahometani, Iudaei, Hindu (imprimis e Surinamia) et Buddhistae.
Secundum Medium Statisticae Magistratum (Nederlandice CBS), numerus Catholicorum et Protestantium paulo maior est:
Incolae Nederlandiae septentrionalis et occidentalis Protestantes esse solebant, cum in regionibus meridionalibus et orientalibus Romano-Catholici praevalebant. Medio in territorio est Bijbelbelt (zona biblica), quae dicitur, ubi Calvinismo severiori (gereformeerden Kerken) maior incolarum numerus adhaeret. Romano-Catholici adhuc in regionibus a zona biblica in meridiem versus maioritatem incolarum formant (> 70 % Limburgi). A zona biblica in septentrionem et occidentem versus ii, qui denominatione religiosa carent, praevalent.
Loca Nederlandiae hodiernae iam Aevo glaciali habitata erant. Reliquiae notissimae huius temporis sunt hunebedden, magna monumenta sepulcralia lapidea Neolithici in provincia Drenthia.
Ab anno 50 a.C.n. Romani tractus Nederlandiae meridonalis occupaverunt et primas urbes condiderunt (inter eas Ultraiectum, Noviomagum et Traiectum Mosae; regio pars provinciae Germaniae Inferioris facta est. Cum Rhenus limes naturalis inter Romanos et barbaricum esset, Frisia et sedes aliarum gentium in territorio Nederlandiae septentrionalis habitantium extra imperium Romanum manebant.
Fere ab anno 290 Franci in loca a Rheno in meridiem versus invaserunt. Quibus Flavius Claudius Iulianus, qui postea imperator electus est, quod depelli nequiverunt, anno 355 sedem conciliavit, ea condicione, ut ei foederati servirent.
Imperio Romano lapso Frisi in litorali, Saxones in orientali, Franci autem in meridionali parte Nederlandiae habitabant. Post saecula turbulenta eaedem regiones partes Regni Francorum factae et Carolo Magno regnante Christianizatae sunt. Tum, postquam Regnum Francorum divisum est, ad Regnum Medium et denique ad Imperium Romanum Sacrum venerunt.
Nederlandiae pagus Flandrensis institutus fuit cuius primus comes Balduinus Flandriae electus est.
Saeculo quinto decimo exeunte terrae Nederlandicae hereditate Habsburgis obtigerunt. Imperatore Carolo V, qui et rex Hispaniae fuit, terra in sedecim provincias divisa etiam Belgicam (Principatu Episcopatu Leodiensi excepto) partesque Franciae septentrionalis atque Germaniae occidentalis comprehendebat.
Ubi Philippus II rex, qui Protestantes Belgicis in provinciis persecutus erat, novis legibus vectigalibusque, quae omnibus locis aequalia essent, administrationem unam et unicam instituere voluit, die 15/16 Iulii 1572 legatos plurimarum urbium comitatus Hollandiae Dordracum (in aedificium Het Hof nominatum) convenerunt et libertatem ab Hispania decreverunt. Gulielmum Auriacum ducem fecerunt.
Post unionem Ultraiectensem (die 23 Ianuarii 1579) et declarationem libertatis diei 26 Iulii 1581 bello octoginta annorum contra Habsburgos confecto libertas formalis Instrumento Pacis Monasteriensi die 15 Maii 1648 sancita est, quo Nederlandia (item ac Helvetia) societatem Sacri imperii reliquit. Haec dies natalis Nederlandiae hodiernae habetur.
Exinde Nederlandia sive Germania Inferior[18] saeculo septimo decimo sub nomine Belgii Confoederati Respublica[19] sive Respublica Belgii Uniti[20] (veterem appellationem Belgii ita conservans) classi forti innixus potentia maxime crevit coloniis mercaturaeque locis toto orbi terrarum condendis. Inter fundationes notissimas Novum Amstelodamum, postea Novum Eboracum, erat. In Asiá, Societas Indiae Orientalis vim Nederlandiae propagavit, anno 1800 post societatis ruinam, eius territorium in coloniam nomine Indiarum Orientalium Nederlandiae (Batavice Nederlands-Indië ; nunc Indonesia) redactum est; liber celeberrimus Max Havelaar a Multatuli scriptus de his coloniis tractat. Etiam in America Australi (Surinamia) et in Caribaeo (Aruba, Bonus Aër, Insula Curacensis,[21] Saba, Sanctus Eustatius, Sanctus Martinus) coloniae constitutae sunt, quae hodie libertatem nactae ad Regnum Nederlandiarum pertinent, quae e tribus partibus constat: Nederlandia, Aruba, Antillae Nederlandiae.
Anno 1795, Francia adiutrice Respublica Batava condita est, quam anno 1806 Napoleo I imperator in Regnum Hollandiae commutavit, cuius rex Ludovicus Napoleo Bonaparte, unus e fratribus imperatoris, factus est (ut rex Hollandiae Ludovicus I appellatus). Quod Napoleo non probavit, quomodo frater eius regnum novum moderaretur, anno 1810 Regno Hollandiae dissoluto Nederlandiam Franciae adiunxit.
Nederlandia libertatem anno 1813 recuperavit. Gulielmus I. domus Oranje-Nassau princeps sui iuris, anno 1815 rex Nederlandiae factus est. Consilio Vindobonensi anno 1815 territorium Belgicae hodiernae regno adiunctum est, quo fieret, ut Francia a septentrionibus in posterum a civitate forti terminata sit. Constitutio tum sancita quamvis multis modis mutata adhuc valet. Mutatio maximi momenti fuit, cum anno 1848 ministri quibus res praestandae erant, introducti sunt, quo facto via ad parlamentarismum patefacta est.
Belgica post seditionem anni 1830 ortam libertatem nacta est, quam Gulielmus I tandem anno 1839 agnovit.
Rex Nederlandicus ab anno 1815 etiam Magnus Dux Luxemburgi erat, ubi Lex Salica feminas a regimine exclusit. Cum Gulielmus III, qui anno 1890 e vita cessit, filiis iam antea mortuiis solam filiam (reginam Gulielminam) reliquit, Gulielmi consobrinus Adolphus de Nassau curam Magni Ducatus suscepit.
Nederlandia Bello mundano primo neutralis manebat, bello confecto Germaniae imperatori Gulielmo II exsilium praebebat.
Etiam Bello mundano secundo Nederlandia neutrius partis erat, sed Adolphus Hitler Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgumque occupari iussit, ut Franciam a septentrionibus adgredi posset.
A mense Maio 1940 usque ad mensem Aprilem 1945, Nederlandia ab exercitu Germanico occupata est. Familia regalis in Angliam fugaverat. Motus gentilicio-socialisticus (Nationaal-Socialistische Beweging, NSB) rectore Antonius Hadrianus Mussert (Anton Adriaan Mussert) cum copiis Germanis conlaboravit, circiter 60 000 cives Nederlandici sua sponte in exercitu nomine Waffen-SS serviebant, maxima autem incolarum pars Nazismo inimica erat. Quare anno 1941, cum persecutio Iudaeorum ingravesceret, ad Iudaeos adiuvandos mense Februario operistitium exortum est, quod autem vi multoque sanguine oppressum est. Notissimus est casus Annae Frank.
In Asiá, armis Iaponicis condicione positis statim (i.e., die 17 Augusti 1945) Indonesia libera declarata, sed tantum die 27 Decembris 1949 pugnis crudelibus interpositis formaliter agnita est. Occidentalis insulae Novae Guineae pars usque ad annum 1962 Nederlandensis manebat.
Annis 1949–1963, aliqua communia Respublicae Foederatae Germaniae a Nederlandia administrata sunt. Consilia regiminis Nederlandici has et alias regiones Germaniae sibi adiungendi (Consilium Bakker-Schut) non ex sententia successerunt.
Mense Aprili 1951 Nederlandia, Respublica Foederata Germania, Italia, Belgica, et Luxemburgum Foedere Parisiano creaverunt Communitatem Europaeam carbonis et chalybis (ex qua postea Unio Europaea profecta est). Hae civitates etiam inter conditores Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali erant.
Mense Februario 1953, ingentibus procellis fluctibusque tractus meridio-occidentalis Nederlandiae devastata est, 1853 homines mortui sunt.
Nederlandia erat inter conditores unionis oeconimicae nomine Benelux (ab anno 1944 excogitata, die 3 Februarii 1958 comprobata et a die 1 Novembris 1960 in vigore).
Anno 1980 regina Beatrix reginae Julianae, qui septuagensima unum annos nata resignaverat, successit.
Guilielmo (aut Pim) Fortuyn, homine rerum politicarum perito, die 6 Maii 2002 et moderatore cinematographico Theodoro van Gogh die 2 Novembris 2004 caesis civitas maxime concussa est; ecclesiae islamicae christianaeque inflammatae sunt.
Ab anno 2002 in Nederlandiá matrimonia inter homines eiusdem sexús secundum legem accepta sunt, qua re Nederlandia prima in orbe terrarum civitas ad homophylophiliam matrimonio adaequandam tradito facta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.