Germania Inferior

provincia Romana From Wikipedia, the free encyclopedia

Germania Inferior

Germania Inferior fuit provincia Romana, inter annos 82 et 90 condita.

Quick Facts
Germania Inferior
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Civitas: Roma antiqua
Locus:

Forma

Caput: Colonia Claudia Ara Agrippinensium

Tabula aut despectus

Thumb
Germania Inferior: situs
Close

De situ provinciae

Hodie ibi Nederlandia et pars Flandriae sunt. Caput Colonia Agrippina fuit. Alia oppida Noviomagus, Castra Vetera, Novaesium, Bonna, Atuatuca fuerunt.

Quando Romani venerunt

Romani iam Gaio Iulio Caesare duce in Galliam venerunt et Octaviano Augusto imperatore Germania Inferior a Romanis occupata est, sed nondum in provinciam redacta est. Quod tandem temporibus Domitiani imperatoris fiebat.

Administratio provinciae

Cum Germania Inferior ad fines Germaniae liberae pertinet, ibi copiae Romanae maximae semper in castris habebantur. Itaque haec provincia Caesaris fuit et a legatis Augusti pro praetore administrabantur. Hi etiam ante provinciam conditam militibus imperabant. Fiscum provinciae procurator provinciae Belgicae utriusque Germaniae rexit, qui in Augusta Treverorum fuit. Et coloniae, municipia, civitates in provincia erant. Circa annum 260 Romani partem trans Rhenum situm propter incursiones Alamannorum reliquerunt. Eo anno provincia et pars Imperii Galliarum facta est et anno 275 ad imperium Romanum redditum est. Diocletiano Augusto regnante provincia ut aliae divisa est. Circa annum 406 Germani tandem provinciam invaserunt[1].

Legati Germaniae Inferioris

Inter alios et hi senatores Romani provinciam administraverunt:

Notae

Bibliographia

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.