Romani antiqui
From Wikipedia, the free encyclopedia
Romani antiqui fuerunt populus Italicus, Latio et praesertim Romae saeculo octavo a.C.n. ortus, in cuius dicionem et civilizationem omnes terrae circa mare Mediterraneum mille annos sequentes fere paulatim redactae sunt.
Vide etiam paginam discretivam: Roma (discretiva).

Roma inter duodecim saecula primo in regnum, deinde in rem publicam oligarchiae similem, tertio in imperium vastum, mutata est. Europae Occidentali et regioni toti circum Mare Mediterraneum imperavit. Complures autem res occasum Imperii Romani tandem fecerunt. Dimidium occidentale imperii, ubi fuit Hispania, Gallia, et Italia, in regna separata saeculo quinto dissolutum est; imperium autem orientale, Constantinopole administrante, ad Imperium Byzantium post 476 spectatur, tempus solitum "casus Romae" et posterius exordium Medii Aevi habitum.

Roma antiqua saepe cum Graecia antiqua, quae multas artes Romae antiquae incendit, ut "antiquitas classica" disponitur. Roma antiqua ad progressum iuris bellique artumque litterarumque architecturaeque linguaeque in occidente contulit, et apud homines magnopere adhuc valet.
Historia


- Pagina prima: Historia Romae
Regnum

Urbs Roma a coloniis circum vadum in flumine Tibere, quadrivium commercii mercaturaeque, profecta est. Ex testimonio archaeologico, pagus Roma circa saeculum 9 a.C.n. a duobus tribubus Italiae mediae, Latini Sabinique, in Palatino Capitolinoque Quirinaleque montibus condita est. Etrusci, qui se in Etruria septentrionale antea deduxerant, imperium pro optimatibus regnatoribusque in regione ante serum saeculum 7 a.C.n. sumpsisse videntur. Specie Etrusci imperium in regione ante saeculum 6 a.C.n. perdiderunt, et id temporis, tribus pristini Latini Sabinique gubernationem restituerunt, facientes rempublicam et circumscribentes imperium regnorum.
In fabulis Romanis, Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. a Romulo et Remo, geminis progeniebus Aeneae reguli Troiani, condita est. Romulus Remum in rixa de loco ubi situra sit urbs interfecit, et primus ex septem Regibus Romanis factus est. Itaque nomen Romae habetur ex nomine Romulo ortum esse.[1] Et in fabulis, cum urbs mulieribus egebat, Latini Sabinos diei festo invitaverunt et virgines viduas rapuerunt, efficientes ut Latini cum Sabinis admixti sint.



Res publica
Res publica Romana est historica Romae antiquae aetas, quod ab anno 509 a.C.n., cum rex Lucius Tarquinius Superbus depositus esset, usque ad annum 27 a.C.n., cum die 16 Ianuarii senatus Octaviano titulum Augusti tribueret, Imperium Romanum reapse instituens.
- Pagina prima: Res Publica Romana
Imperium
- Pagina prima: Imperium Romanum
Societas
Roma erat locus desideratus a multis qui meliorem vitam cuperent. Sed plurimis in urbe vita cotidiana parum delicata erat. Fere decies centena milia hominum urbem incolebant. Propter situm clivosum Roma sursum tantum crescere poterat.
Divites domûs unius tabulati habitabant. In vallibus clivisque stabant insulae:
domicilia conducticia, saepe male constructa. Quaeque insula similiter constructa erat. In pedeplanis iacebant tabernae, ubi merces venibant. Supra erat tabulatum intermedium ubi fortasse erant repositoria aut cubicula.
Supra erant cenacula, plerumque inter duo et quattor tabulata. Quanto altiora erant cenacula, tanto miseriora minoraque erant spatia. In cellis subtegulaneis habitabant plerumque familiae operariorum.
Ius
- Pagina prima: Ius Romanum
Cultus civilis
Lingua
- Pagina prima: Lingua Latina
Religio
- Pagina prima: Religio Romana
Papyri
Milites

In cultura populari
Simulacrum antiqui mundi Romani in Second Life mundo virtuali ab anno 2006 videtur; ROMA, et ab avatara Torin Golding creatum est.
Nexus interni
- Archaeologia Mediterranea
- Architectura Romana
- Ars convivialis Romana
- Cloaca Maxima
- Comitium
- Cultura Romae antiquae
- Duodecim tabulae
- Imperium
- Index rerum de Roma antiqua
- Institutiones publicae Romae antiquae
- Litterae Latinae
- Oeconomia Romae antiquae
- Societas in Roma antiqua
- Technologia Romana
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.