Religio Romana

From Wikipedia, the free encyclopedia

Religio Romana

Religio Romana mutabatur. Temporibus antiquioribus Romani et Lares et penates aliosque deos sive deas et numina necnon maiores suos colebant. Deinde multa mutuaverunt ab Etruscis et Graecis, praecipue quae ad cultum mythologiam attinebant. Subditorum quoque populorum deos et deas moniti vel responsis oraculorum vel libris Sibyllinis Romam traduxerunt. Ergo et familia deorum brevi aucta est et dei ipsi Romanorum simillimi Graecis facti sunt.

Thumb
Aedicula Lari domi dicta Vettiorum Pompeiis.

Specimen religionis Romanorum erat timor quidam, quae nobis nonnumquam superstitiosus esse videatur, ne religionem neglegerent neve deos laederent. Quod mirandum non est, quia fundamentum religionis Romanorum non aliqui libri sacri erant, sed - quem putabant - traditus mos maiorum. Ita omnis calamitatis, omnis cladis causam repertam esse putabant, si illud quod aliquo sacrilegio laesum erat numen reppererant. Veterrima carmina ne illis quidem sacerdotibus, quibus diebus festis cantanda erant, ad intellegendum aperta erant.

Religio Iovialis

Unam legis e paginis de
disserentibus

Thumb

Religio Iovialis est nomen cultús quem tam privatim quam publice Romani reddebant caelitibus et quae ab originibus colebatur a populo Romano Quiritum.

Haec Religio Iovialis vere Romana originem suam trahit a temporibus indoeuropaeis, et multas similitudines habet cum religione Vedica et Induica nunc semper in India culta.

Religio Iovialis ex auctoritate publica abolita est sub regno Imperatoris christiani Theodosii eiusque templa deleta sunt.

Multi religionem Iovialem nunc temporis Paganismum sive Religionem Paganam erronee vocant.

Evolutio religionis Iovialis

Religio Iovialis, cursu temporum, ita ut religio Induica, mutationes habuit quasi parallelas.

Dividi potest inter:

  • religionem Romanam archaïcam, quae comparari potest cum religione Vedica, et inter
  • religionem Romanam recentem, quae paulatim a saeculo secundo usque ad saeculum quartum ad quendam monotheismum cum hierarchia deorum vergebat, eadem ratione qua fit in Hinduismo.

Vestimenta flaminum

Thumb
Flamines cum apicibus et albogaleris.

Videsis:

Dei Romani et Graeci

Dei Romanorum Graecorumque erant:

Nexus interni

De religionis cultu

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.