Saturnus (deus)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Saturnus fuit antiquus deus Latinus, ab agricolis cultus quod sementi ac messi praeerat. Interpretatio Romana Saturnum eundem deum esse atque Cronum apud Graecos voluit. At vera origo huius dei fortasse Etrusca est : certe a plerisque idem deus putatur esse atque deus Etruscus cui nomen in iecinore Placentino Satres legitur.
Saturni effigies saepe falce[1] agnoscitur qua utuntur qui metunt vel qui arbores putant[2], ut in denario anno 106 a.C.n. Romae percusso in quo videtur caput dei barbatum et laureatum cum falce pone cervicem[3]. Nam antiqui Saturnum a satu vel satione dictum esse putabant, nomen eius cum verbo saturo etiam conjungebant, id est eo qui potavit cenavitque usque ad satietatem[4]. Saturnalia feriae in eius honorem mense decembri per laetitiam licentiamque summam conviviis celebrabantur: tum potabatur quam plurimum ac cenabatur quam diutissime. Nam Saturnus opulentiae ex agricultura provenientis deus erat (secundum mythographos Ops ei uxor erat).
Cur Romani Saturnum eundem esse atque Graecum deum Cronum voluerint non liquet: nam Cronus, postquam genitoris Urani genitalia mutilavit, ipse pater Iovis, Iunonis, Neptuni, Plutonis Cereris Vestaeque. liberos quos ex Rhea uxore genuerat vorabat, ne a filio suo regno pelleretur sicuti vates cecinerant, donec tandem Iuppiter a matre cum sorore Iunone fraude servatus et in Creta educatus eum vicit ac fratres sororesque evomere coegit, Saturnus contra benignus erat ut qui Italos homines agriculturam docuerat: nisi fortasse ea de causa quod utrique dei a populis qui Graeciam et Italiam ante adventum indo-europaeorum incolebant sacrificiis humanis propitiabantur[5]. Postquam vero Italici Graecique in eas regiones pervenerunt, suos deos, quorum Iuppiter princeps erat, in summum locum promoverunt. Ita fabula ad duas deorum aetates pertinet quorum priores a recentioribus invectisque loco pulsi sunt. Vel fortasse quia harpen, qua Cronos patrem Uranum mutilaverat et insigne dei Graeci fuit, Latini falso interpretati sunt tamquam instrumentum rusticum. Etenim secundum Dionysium Halicarnassensem[6] mythi Graeci de Crono Romanis parum accepti erant.
Cum Ops, uxor eius, Terra mater esset, physici aliquot philosophi Saturnum Caelum esse voluerunt: omnium enim in terris viventium semina prima e caelo descendisse ac terram iis satam fuisse. Sed in mythologia Graeca Saturnus filius Caeli (Graece Οὐρανός), quem postea mutilavit et expulit, ac Terrae est.
Simul ob similitudinem nominis Croni (Graece Κρόνος) cum vocabulo Graeco χρόνος 'tempus', Saturnus tempus esse visus est[7]: tum veteres fabulae significationem allegoricam sumpserunt; Saturnus liberos suos vorans nihil aliud erat quam tempus omnia consumens quae ex se nata essent; falce enim sua non iam fruges tantum sed omnes et omnia metebat. Itaque in figuris aeri incisis quae primam chartam codicum sedecimo aut septimo decimo saeculo typographice impressorum illustrant, simul cum dea Roma et Clio, historiae Musa, saepe senex alatus longa falce atque clepsydra arenaria insignitus videtur (sic enim eum in antiquis nummis Graecis expressum viderant): is est Tempus vel Saturnus qui Romam etiam et Imperium Romanum delevit. Itaque antiquitatis amatores studio scriptisque suis dare operam necesse est ut Roma ex cineribus suis renascatur ac Temporis iniuriis subtrahatur.
Sub imperatoribus Romanis in provincia Africa maxime cultus est, quia magno deo locali e Phoenicia invecto, Baal vel Belus appellato, adsimulatus est[8], videlicet quia Carthaginienses infantes velut victimas illi deo immolabant[9] : nonne deus Graecus Cronos et ipse proprios liberos infantes vorabat ? certe ibi multae inscriptiones Saturno dedicatae inventae sunt, in ceteris provinciis paucissimae.
Deos tam diversos ut coniungerent Romani duas aetates distinxerunt novam fabulam fingendo quam Vergilius poeta in Aeneide explicavit: postquam Saturnus a filio suo Iove ex Olympo expulsus est, in Italiam nave venit ubi benigne a Iano rege acceptus tantis beneficiis sibi incolas obstrinxit ut Ianus Saturno partem regni concesserit. Nam feros agrestesque homines dispersos in silvis errantes, et vitam communem in civitate bene morata, et agri culturam, et navigationem et monetae usum docuit. Eius regnum in Italia aetas aurea fuit de qua Graecus poeta Hesiodus cecinerat. Iam Graeci hanc aetatem ὁ ἐπὶ Κρόνου βίος[10] appellabant, hoc est vita in Croni aetate. Haec sunt Vergili verba:
Secundum Hesiodum, homines aurea aetate in pace beate vivebant omniaque communia habebant sine distinctione servorum aut dominorum. Domus autem eorum ianuas non habebant quod qui sint fures nesciebant, terra pecudesque ultro omnia ministrabant. Ab ea felicitate possidendi cupiditate homines degeneraverunt: inde enim bella inimicitiaeque rapinaeque terras invadere coeperunt. A regno tam prospero Italia nonnumquam a poetis "Saturnia tellus"[11] vocata est; certe ut Ianiculum trans Tiberim a Iano dictum est sic mons quem postea Capitolium vocaverunt primo Saturnia arx appellata est quod ibi oppidum condiderat et primus in agro Romano regnaverat (Capitolium nominari coeptum est postquam regnante Tarquinio Superbo humanum caput in Iovis templi fundamentis inventum est). Unde Vergilius:
Postquam Saturnus in terris non iam comparuit[12], Ianus honores ei divinos necnon annuas ferias contulit ita ut non liqueat utrum Saturnus in terras deus descenderit an homo ob egregia beneficia post mortem inter deos relatus sit, sicuti postea Evander, Carmenta, Hercules, Romulus/Quirinus etc.: utrumque enim illis temporibus fiebat.
Saturnus Picum genuisse dicebatur, qui post eum rex Aboriginum factus est. Hoc modo una cum Iano alterum e capitibus fiebat stemmatis quod per Latinum regem usque ad Romulum, conditorem urbis Romae, perducit.
Anno 497 a.C.n., Aulo Sempronio Atratino Marco Minucio consulibus, templum Saturno a viro consulari Postumo Cominio sub clivo a Foro ad Capitolium ducente dedicatum esse traditur[13], in quo loco iam antea ara illi deo, si fabulis credimus, ab ipso Hercule[14] sacrata fuerat, non longe ab oppido ubi regnasse narrabatur. Secundum Varronem vero cultus Saturni a rege Sabino Tito Tatio Romam introductus est[15]. In quo templo statua dei pedibus alligatis posita erat, ut videtur, ne abiret nec templum relinqueret. Postea mythographi e contrario interpretati sunt, tamquam Saturnus iussu Iovis catenatus esset ne regnum filii perturbaret[16]. Illo anno feriae quoque mense decembri celebratae, Saturnalia dicta, et sacrificia annua ritu Graeco peracta simul instituta sunt[17]. Etiamtunc Etrusci Romae praesentes fuisse a plerisque hodie creduntur, quamquam primi anni reipublicae liberae in annalibus ab anno 509 a.C.n. incipiunt. Quin etiam pars historicorum antiquorum fundamenta templi Saturni ultimo regi Tarquinio Superbo tribuebat.
Secundo bello Punico ineunte, tum cum in angustiis rerum Romani nova auxilia divina sibi quaerebant, Saturnalia renovata sunt : ferias Graecas "Cronia" dictas—quarum ritus fortasse anno 218 a.C.n. prodigiorum maximorum procurandorum causa Romam introducti sunt[18]—sibi partim adsumpserunt. E quo tempore feriae maxime omnium populares remanserunt, quamdiu Imperium Romanum superfuit.
Templum Saturni in Foro Romano infimo clivo Capitolino situm, anno 497 a.C.n. dedicatum,aerarium populi Romani erat in quo pecunia publica, a quaestoribus auctore senatu procurata, custodiebatur[19] necnon tabulae aeneae legum ac signa militaria ibi condebantur. Macrobius scripsit ideo pecuniam populi Romani in templo Saturni custodiri quod regno eius nullum furtum commissum esset. Inventor pecuniae signatae fuisse a nonnullis creditus est: nam vetustissimos asses qui ex parte caput bifrons Iani ex altera proram navis ostendebant a Iano in honorem Saturni percussos esse scriptores quarti et quinti saeculi (Macrobius, Servius, pseudo Aurelius Victor) crediderunt. Secundum eos navis ibi expressa non alia erat quam ea qua Saturnus in Italiam vectus erat. Sed hodie homines nummorum Romanorum antiquorum periti istos asses tertio demum saeculo ante Christum natum percussos fuisse arbitrantur et navem longam unam ex ea classe qua Romani imperium maritimum Carthaginiensibus vincendis obtinuerunt. In eadem serie monetali, ut caput Iani in asse, sic caput Saturni in semisse (dimidium assis valente) exprimebatur.
Apud Chaldaeos primum praecipui dei cum planetis coniuncti sunt : ita qui nunc planeta Saturnus vocatur Babyloniis erat planeta dei Ninurta. Etenim legi fata hominum posse in astrorum coniunctionibus arbitrabantur. Qui mos Graeciam ac mox Italiam penetravit. Vis planetae Saturni a Romanis inclemens credebatur, quia frigidus et longinquus planeta erat ac pigriter movebatur. Unde Propertius :
necnon Lucanus
Moderna aetate quoque planeta Saturnus cum atra bili hoc est melancholia coniunctus erat[22] et poeta Francogallicus Paulus Verlaine ut qui sub infausta stella natus esset carminum collectaneum Poèmes saturniens[23] inscripsit. Cum plumbo metallo quoque coniunctus erat unde saturnismus nomen quo medici hodieque intoxicationem per plumbum designant.
Ut aliis deis qui simul stellae errantes vel planetae erant[24], Saturno dies hebdomadae dicatus est (fortasse iam tertio saeculo a.C.n.), quod etiamnunc in Celticis linguis quibusdam servatur necnon anglice: Satur-day = Saturni dies. Apud auctores antiquos "dies Saturni" plerumque nihil aliud est quam interpretatio Romana Sabbati Iudaeorum[25], qui dies religiosus erat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.