Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Creta (Graece: Κρήτη) est regio et insula Graeca, cuius caput est urbs Candia.
Creta inde ab antiquissimis temporibus sedes hominum navigandi et commercii peritissimorum fuit, qui qua lingua locuti sint, incertum est, cum eorum ne litteras quidem ipsas lineares A nominatas legere possimus. Constat autem Cretenses Graecos non fuisse. Tamen regnum illud vetustissimum Cretense in fabulis Graecorum maximi momenti est, quamobrem his temporibus a rege fabuloso Minoum appellatur.
Saeculo XII a.C.n. Graeci stirpis Doricae insulam obtinuerunt, quibus multitudine florentibus Cretam Homerus in Iliadis cantu altero, versu 649, centum oppidis ornatam esse dixit.
Ab anno 1204 usque ad annum 1669, cum insula ab Ottomanicis capta est, Creta ad Rem Publicam Venetiae pertinuit, quae insulae nomen Candiam (ergo idem nomen urbis capitis insulae) imposuit.
Creta una cum parvis insulis circumsitis est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Sedes regionis est urbs Heracleum, gubernator ab die 1 Ianuarii 2011 est Stauros Arnautaces (PASOK). Regio in quattuor "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:
Unitas regionalis | Incolae[1] | Sedes in consilio regionali | Demi |
---|---|---|---|
Cydonia | 150 387 | 13 | Apocoronas, Cydonia, Gaudus, Cantanus-Selinus, Cissamus, Platanias, Sphacia |
Heracleum | 292 489 | 25 | Archanae-Asterusia, Chersonesus, Phaestus, Gortyna, Heracleum, Malebizium, Minoa Pediada, Biannus |
Lasithium | 76 319 | 6 | Sanctus Nicolaus, Hierapetra, Lasithii planities, Sitia |
Rhithymna | 81 936 | 7 | Sanctus Basilius (vide etiam Placias), Amarium, Anogia, Mylopotamus, Rhithymna |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.