Carthago
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carthago[1] (Punice 𐤒𐤓𐤕𐤟𐤇𐤃𐤔𐤕, Qart-ḥadašt, 'urbs nova') fuit urbs et civitas sui iuris a Poenicis in Africa Septentrionali anno 814 a.C.n. condita.
Vide etiam paginam discretivam: Carthago (discretiva).
Haec pagina de de re publica Carthaginiensi narrat. Si quid de ipsa urbe situque archaeologico quaeris, vide Carthago (urbs).


Ad litus Maris Mediterranei cum portu magno sita est. Secundum narrationes Romanas, Carthago colonia condita est a Didone, prima urbis regina, quacum Aeneas praeterea Carthagine moratus est, priusquam in Italiam veniret. Carthagine quotannis annis bini reges creabantur.
Romani tria bella Punica contra Carthaginenses gesserunt.
- Annis 264–241 a.C.n.: Primum Bellum Punicum, Messanae causa indictum.
- Annis 218–201 a.C.n.: Secundum Bellum Punicum, Sagunti causa indictum.
- Annis 149–146 a.C.n.: Tertium Bellum Punicum, pecuniae et Catonis causa: nam Marcus Porcius Cato iterum atque iterum in senatu sententiam exclamabat: "Ceterum censeo Carthaginem esse delendam."
Carthaginienses praeclari:
- Hamilcar Barca
- Hannibal Barca
- Hanno, nauta qui circa Africam navigavit
- Hasdrubal Barca
- Mago Barca
- Publius Terentius Afer, auctor comoediarum
- Quodvultdeus Carthaginiensis, pater ecclesiae saeculi quinti
Anno 439, Geiserico rege Vandalorum Carthaginem expugnaverunt. Ab eodem anno usque ad annum 533, urbs fuit caput Regni Vandalorum. Die autem 13 Septembris anni 533, Flavius Belisarius Vandalos ad decimum lapidem ab urbe Carthagine positum vicit et postridie urbem occupavit. Exinde Carthago iterum pars imperii Romani fuit.
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.