Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Aeneas (-ae, m.) Troianus, Graece Αἰνείας, in mythologia Romana est Veneris et Anchisae filius, cuius uxor, Creüsa, filia Priami Hecubaeque et soror Hectoris, ei Ascanium peperit.
Aeneam e regia Troianorum stirpe ortum esse apparet cum carmine vicesimo Iliadis genealogiam suam Achilli explicatː nam Anchises filius Assaraci et nepos Trois erat, qui et ipse filius Erichthonii et Dardani nepos Iove nati erat[1]. Aeneas est filius Veneris. Quin regnum speraret a multis Priami maribus filiis tamen prohibebatur[2] Quinto carmine Iliadis una cum Pandaro Aeneas Diomedi magnam Troianorum stragem sternenti obviam iitː postquam Pandarus occubuit corpus eius defendere voluit ne spoliaretur. Iam ipse lapide ictus iacebat moriturus nisi mater Venus tum sese interponens Diomedi restitisset. Qui deae non pepercit quae vulnere accepto abiit. Tum Apollo acerbis minis heroem Achaeum reppulit et Aenean proelio subtraxit[3]. Eodem die tamen deus Aenean integrum pugnae restituit qui geminos Crethonem et Orsilochum proelio domuit[4]. Tertio decimo carmine Aeneas a Deiphobo accersitus Idomeneo adversatur qui sororis maritum Alcathoum interfecit. Tres viros Achaeos tum stravit[5]. Pertinaciter ne occideretur Aeneas dii obstabant quia progeniem Dardani Iovi cari omnino perisse nolebant. Rursus carmine vicesimo Posidon eum morti non dubiae et Achillis furori subtraxit[6]
Troia capta, Aeneas fugae se mandavit, ut Iovis et Apollinis iussu in sedes novas duceret illos, qui ex populo Troiano superessent. Aeneas Troiam effugit cum familiaribus. Profugus vi tempestatis Karthagine delatus est, ubi Dido regina in amorem eius incidit. Aeneas monitu Iovis a Mercurio delato Didonem Karthaginemque reliquit, ut urbem novam posteritati e sanguine Troiano fato destinatam conderet. Didone Aenean et eius stirpem exsecrata, se interfecit.
Aeneas late per mare peregrinatus Latium advenit, ubi Turno rege Rutulorum multis proeliis devicto Laviniam, filiam Latini regis, in matrimonium duxit. E Troianis et Latinis coniunctis gens Romana oriri creditur.
Aenean "insignem pietate virum"[7] fuisse Vergilius nos credere vult, nam e Troia incensa patrem Anchisen umeris extulit et Penates in Latium intulit; edicto a Iove fato oboedivit; quare et Ennius et Vergilius poetae carmina heroica inlustrissima composuerunt. Aeneas erat fortissimus Troianus post Hector.
Secundo et primo saeculo a.C.n., patricia gens Iulia Romae ex Aenea (et ipso facto a Venere dea) per Iulum filium originem traxisse sese iactabat. Hac ficta genealogia nitebatur Gaius Iulius Caesar ad summum imperium vindicandum.
Medio aevo fabula Troiana per Aeneidem et Daretem Phrygium nota multas mythistorias lingua vulgari compositas genuit e quibus clarissima fortasse fuit Roman d'Enéas[8] Francogallice circa 1160 scriptus. A sedecimo saeculo multae tragoediae fuerunt qui tragicum amorem reginae Didonis ingemerentː
etc. At Paulus Scarron in poemate epico eodemque comico, hoc est in dictionis epicae satura Le Virgile travesti[10] inscripta et Francogallice 1648-1653 composita, Aeneam satis ridiculum fecit.
Aeneas persona fuit fabulae cantatae Henrici Purcell Dido and Aeneas (1689) cuius argumentum e carmine quarto Aeneidis ductum est. Maximum opus tamen sunt Les Troyens ("Troiani") ab Hectore Berlioz inter 1853 et 1863 compositi, qui Vergiliano poemati velut musicam addidit et conditorem populi regnaturi magnificavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.