Historia Romae

From Wikipedia, the free encyclopedia

Historia Romae
Remove ads

Haec pagina de Romae antiquae historia agit.

Thumb
Lupa Capitolina.
Thumb
Horatiorum Iuratio (Il giuramento degli Orazi). Pictura Iacobi Ludovici Davidis.

Ab Urbe condita usque ad saeculum 1 a.C.n.

Conferatur pagina principalis: Roma condita.

Regnum Romanum

Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. Marci Terenti Varronis sententia condita est, postquam Remus a Romulo fratre necatus est. Memoriae proditum est septem reges 244 annos regnavisse, qui erant Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus.

Res publica

Res Publica anno 509 a.C.n. clamata, urbs proeliorum longum tempus cum populis Italicis (cum Etruscis, Latinis, Volscis, Aequis) vixit. Latio enim capto, Roma, postquam bello Gallos, Oscos Samnitesque, et Tarentinos, quibus Pyrrhus, Epiri rex, socius erat, vicit, paeninsulam Italicam (a media Italia usque ad Magnam Graeciam) cepit.

Post bella Punica (264146 a.C.n.) adversus Carthaginem et bella Macedonica (212168 a.C.n.), et Mare Mediterraneum et Orientis pars in dicione Romana redacta est. Provinciae Romanae primae creatae sunt: Sicilia, Sardinia, Hispania, Macedonia, Graecia (Acaia), Africa.

Saeculi 2 a.C.n. dimidia extrema pars et saeculum 1 a.C.n. seditionis, civilis belli crudelisque dominationis aetas fuerunt: hoc tempore Gracchi, Iugurtha, Quintus Lutatius Catulus, Gaius Marius, Lucius Cornelius Sulla, Marcus Aemilius Lepidus, Spartacus, Gnaeus Pompeius, Marcus Licinius Crassus, Lucius Sergius Catilina, Marcus Tullius Cicero, Gaius Iulius Caesar, et Octavianus vixerunt. Anno 27 a.C.n., Octavianus ipse, quondam cum Marco Antonio Lepidoque triumvir (triumviratus secundus), princeps factus, Augustus vocari coepit, atque Imperium Romanum rite coepit.

Remove ads

Imperium

Conferatur pagina principalis: Imperium Romanum.

Nexus interni

Bibliographia

More information Aetates, Constitutiones ...
Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads