primus rex Regni Romani From Wikipedia, the free encyclopedia
Romulus in mythologia Romana est conditor urbis Romae. Qui ab historicis et poetis Romanis antiquis traditus filius Martis dei et Rheae Silviae virginis vestalis, geminus Remi, ac primus Regni Romani rex fuisse. Familia materna e regibus Albae Longae orta est, quae Aeneae, amplius itaque Veneris deae, proles fuerunt. Nemo hodie potest quam veram dicere fabulam Romuli fuerit, sed Romani quidem ipsi Romulo narrationique eius accredebant.
Numitor, rex Albae Longae et pronepos Aeneae per duodecim aetates, pater Rheae Silviae et avus gemini Romuli Remique fuit. Proca rege aliquot annis prae partu geminorum mortuo, licuit ut Numitor patrem suum sequeretur. Amulius autem, frater Numitoris patruusque Rheae Silviae, fratrem suum prostravit ac filium vel filios Numitoris necari iussit, ne quis a Numitore ortus rex fieret. Rhea Silvia, cum filia Numitoris esset, interfecta non est quia virgo fuit; Romanis de moribus, virginem interficere nefas erat et deis castigandi dignissimum. Quam ob rem Amulius Rheam adegit ut virgo vestalis fieret, quare filios numquam parere ei deceret.
Gravis tamen facta est Rhea Silvia. Livius scripsit eam a Marte aut pellecta aut constuprata est. Dionysius Halicarnasseus autem notavit Rheam Silviam pellectam esse ab Amulio patruo, qui arma sua gereret ut se ab ea celaret; fieri igitur poterat ut Rhea Amulium esse Martem arbitraretur.
Amulius cum Rheam peperisse comperiret in vincula eam indedit et militi alicui imperavit ut geminos modo natos occiderentur. Ipse necare geminos noluit, cuius causa geminorum miserebatur et eos in alveo posuit. Hoc alveo in Tiberi misso, Tiberis, huius deus fluminis, adcrevit et geminos in ripis locavit iuxtim Ficum Ruminalem, ubi lupa eos inveniret nutriretque donec agricola Faustulus nomine offerenderet atque aleret. Qua de causa per spatium reliquum annorum lupa vel lupus est usque nunc Romae symbolum notissimum. Dehinc Romulus Remusque apud aratores et ruricolas adoleverunt.
Amulius olim repperit Romulum Remumque non interfectos atquin vivere; insidiis statutis Remus captus et ante Amulium latus est. Romulus cum exercitum parvum contulisset Albam Longam adgressus est ut fratrem extraheret et Amulium castigaret. Proelio sequente Amulius a geminis caesus est et Numitor quoque imperium regium excepit. Gemini cum Amulius victus foret constituerunt sibi abscendere Alba Longa debere, ideoque interpretati sunt ad montem redeundum ubi lupa eos invenisset.
Fama profitetur Romam a Romulo conditam esse 21 Apr. anno 753 a.C.n. Romulus cum sibi condere urbem incohaverat a Remo subsannatus est, qui aliam arcem aedificare item coeperat. Romulus Palatinum Montem sibi adoptavit; verum Remus Aventinum adpetivit. Remus insuper muros Romuli insultavit, quem cum hoc vidisset saevissime occidit.
Alio relatu gemini auspicem poposcerunt ut auguria auguratura esse. Remus in primis VI aves vel vultures vel aquilas auspicabiles adspexit, verum Romulus cum XII aves adspexisset super Palatinum Montem confirmavit se regem decorum fore. Remus fratrem suum repugnavit, cui Romulus iratus est et eum de Rupe Tarpeia deiecit. Remo interfecto, Romulus populum urbis novae tres in tribus divisit: Ramnes, Titienses, Luceres, quae divisio fundamentum pro rebus civilibus militaribusque finxit. Magistratus qui primi tribus in congressu gubernabant tribuni erant antequam defensores plebis facti sunt.
Roma condita Romulus concilium nomine Senatum (id est concilium senium) constituit et centum primos senatores creavit delectos ex familiis optimis divitissimisque Romanis. E quorum progeniebus prodivit umbilicus patriciorum. Etenim senatores viri seniores familiarum suarum fuerunt, appellatio patres eis adiuncta est. Hoc tempore autem senatus munus faciebat modo regem consulere nec civitatem agere; plenarium fuit regis imperium.
Humilior et minor fuit multitudo colonorum civium Romanorum et virorum et feminarum, quorum plerique iuvenes innupti et profugi aliis ex urbis fuerunt. Qua de causa crevit Romulus ut plures inhabitantes Romam aut molliter aut valenter alliceret. Rex nuntios ad complures civitates vicinas misit qui ad ferias et dapes eos vocarent. Permulti quidem advenerunt ad has faciendas, praesertim Sabini; sortito signo, viri Romani virgines Sabinas rapuerunt et abstulerunt ut eas in matrimonium ducerent. Sabini commotissimi ereptionem filiarum suarum Romam adgressuri erant; aliae civitates quae Romae adfuerant Romanos simul petituri. Denique tanto sanguine effuso virgines Sabinae, quia coniunges tunc acciperant, consanguineos suos precabantur ut pacem Romanis quaeserent. Pace adsecuta, Romani et Sabini se sociaverunt; Romulus et Tatius rex Sabinorum gentes coniuncte rexerunt.
Romulus triginta septem annos dominatus demus exivit. Romani raro dixerunt Romulum mortuum esse; satius dixerunt eum medio in turbine disparuisse dum milites Romanos in Campo Martio lustraret. Livius duas coniecturas scripsit; senatores invidiores Romulum hoc in turbine consecuerit an Mars eum in caelos sustulerit (vide apotheosis). Livius ipse putabat Romulum deum factum esse, quoniam sinebat Romanos Quirino, Romulo deo assimulato, credere. Notandum est ut Quirinus primitus deus Sabinorum fuerit; confusio Romuli et Quirini in mythologia Romana magnitudinem amborum bene significat. Romulo et Tatio mortuis, senatus Romanus secundum regem elegit: Numam Pompilium, qui senator fuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.