Decemviri legibus scribundis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Decemviri legibus scribundis fuerunt consilium ad iura rei publicae Romanae describenda annis 451 et 450 a.C.n. electum. Decemviri consulti sunt, quia plebs instituerat secessionem facere, donec leges scriptae fuissent. Ita Decemviri creaverunt leges XII Tabularum.

Quare electi sunt

Ab initio rei publicae saepe certamina ordinum plebis et patriciorum erant. Neque cum ab anno 494 a.C.n. tribuni plebis electi essent, cives pace certa frui potuerunt. Itaque senatus populusque decrevit, ut decemviri leges et iura ordinum describerent.

Primum Collegium

Anno 451 decem viri patricii ordinis electi sunt, qui etiam in loco consulum summum imperium habuerunt:

Hi decem tabulas legum descripserunt.

Secundum Collegium

Cum plebeii plures leges postularent, anno 450 a.C.n. secundum collegium electum est. Nunc et plebeii inter decemviros fuerunt:

Hi undecimam et duodecimam tabulam composuerunt. Sed quod deinde se tyrannos praebuerunt, anno 449 a.C.n. iterum consules summi magistratus electi sunt[1].

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.