Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus (quo anno natus, nescimus; mortuus est anno 449 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.
Cognomina eius originem familiae demonstrant: Fuerunt Sabini ex oppido Regillo, qui anno 504 a.C.n. Romam fugerant. Primus eorum Appius Claudius erat, qui Romae statim inter patricios acceptus est[1]. Appius Claudius Crassus filius Appii erat.
Anno 471 Appius Claudius primo consul creatus est. Cum collega Tito Quinctio Capitolino Barbato contra legem a tribuno plebis Volerone Publilio rogatam certavit, qua tribuni plebis a comitiis tributis crearentur, quibus senatores minus valerent. Cum Appius et vim contra tribunos pararet, Quinctius tumultum exorsum placare conatus est. Ita lex Publilia promulgata est et tribuni a comitiis tributis primo electi sunt[2]. Deinde bellum contra Aequos et Volscos renovatum est. Cum Quinctius exercitum in Aequos, Claudius copias in Volscos duxit, acerrime in milites suos egit, quod domi controversiam contra tribunos plebis perdiderat[3]. Itaque et milites cladem quasi petebant atque tum accipiebant[4]. Quinctius autem feliciter contra Aequos certavit[5]. Anno proximo itaque Appius a tribunis accusatus est. Livius tradidit Appium iam ante iudicium morbo mortuum esse[6].
Sed re vera Appius Claudius anno 470 mortuus non est, sed in annum 451 iterum consul electus est, ut multi putant[7]. Sed tum patricii et plebs de eligendis decemviris legibus scribundis convenerunt et Appius dux eorum factus est, qui legibus novis certamina ordinum finirent: Eodem anno decemviri decem tabulas proposuerunt. Comitiis centuriatis leges decretae sunt. Sed erant, qui putarent, deesse tabulas quasdam. Itaque in annum 450 iterum decemviri electi sunt, inter eos et Appius Claudius, qui nunc autem tyrannus cum aliis regnavit, tribunum plebis Lucium Siccium necari iussit et Verginiam, filiam Lucii Verginii, petebat et false pronuntiavit eam servam suam esse. Postquam pater, ut ignominiam prohiberet, filiam necaverat, decemviri se a magistratu addicare coacti sunt et Appius mortem sibi ipsi petivit[8].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.