Bellum civile

From Wikipedia, the free encyclopedia

Bellum civile

Bellum civile est bellum inter greges ordinatos intra singulam nationem-civitatem vel rempublicam,[1] vel, minus saepe, inter binas civitates ex una natione-civitate olim integra creatas.[2] Propositum unius lateris usitate est civitatem vel regionem in unam dicionem redigere, libertatem unius regionis adsequi, vel rationes reipublicae gerendae commutare.[1] Vocabulum, quod in multis linguis hodiernis calque vocabuli Latini fit, primum ad varia bella civilia Reipublicae Romanae saeculo primo a.C.n.[3] spectare adhibitum est.

Thumb
Reliqui autocurri armati T-62 postquam homines seditiosi Neanthopolin intrant, bello civili Aethiopico confecto, 1991.
Vide etiam paginam discretivam: Bellum civile (discretiva).
Thumb
Tormenta Ricketts Capta. Tabula Primi Proelii Bull Run, unius ex primis proeliis in Bello Civile Americano pugnatis, a Sidney E. King (1906–2004), pictore pro National Park Service anno 1964 picta. Oleum in ligno plicato. Henry Hill Visitor Center apud Manassas National Battlefield Park in Virginia.

Bellum civile est contentio magnarum virium, quae exercitum ordinarium implicare potest, saepe diu sustinetur et ordinatur, atque permultos homines tangit. Bella civilia permultas calamitates adferre et magnas opes consumere possunt.[4]

Secundo bello mundano confecto, bella civilia aliquantulum plus quattuor annos duraverunt, contra annum et dimidium temporis a 1900 ad 1944. Exempli gratia, in primo saeculi vicesimi dimidio, eodem tempore non erant plus quam quinque bella civilia, sed bello frigido composito, plus quam viginti bella civilia fiebant ante maiorem deminutionem cum finirent certamina quae ex aemulatione nationum praepotentium orta erant. Post 1945, bella civilia plus quam 25 milliones hominum interfecerunt, cum migratione compulsa millionum additorum. Praeterea, bella civilia conlapsus effecerunt oeconomiarum: Birmania (Myanmar), Uganda, et Angola sunt exempla civitatum quibus, ut videbatur, erant futura felicia antequam earum bella civilia conflarentur.[5]

Definitio

Thumb
Corpora militum occisorum, Pugna Gettysburgensi in Bello Civili Americano confecta, 1863.

Iacobus Fearon, qui in Universitate Stanfordiensi bella civilia investigat, bellum civile definit "certamen violentum intra civitate a gregibus ordinatis pugnatum qui potestatam captam in medio vel in regione, vel propositis gubernationis mutatis, animo intendunt."[1] Praeterea, Anna Hironaka dicit unam partem belli civilis necessarie esse civitatem.[4] Academici de gravitate quo turbatio civilis fit bellum civile inter se contendunt. Nonnulli rerum politicarum periti bellum civile definiunt certamen cui sunt plus quam mille casuum,[1] dum alii id definiunt certamen cui sunt plus quam centum.[6] Correlata Belli (Anglice Correlates of War), copia datorum a certaminis eruditis late adhibita, bellis civilibus plus quam mille casus belli per annum certaminis tribuit. Hic modus est parva millionum Bello Civili Sudanico Altero et Bello Civili Cambodiano interfectorum pars, exempli gratia, sed haec definitio nonnulla certamina celeberrima excludit, inter quae Incommoda (The Troubles) Hiberniae Septentrionalis et certamen Congressus Nationalis Africani in Africa Australi tempore separationis.[4]

Thumb
Armati milites voluntarii Arabi per bello civile 1947–1948 in Britannico Palaestinae Mandato.
Thumb
Milites communisti per Proelium Siping in Bello Civili Sinico, 1946.
Thumb
Schola tormentorum ab "Albis" (antisocialistis) per Bellum Civile Finnicum anno 1918 instituta.
Thumb
Seditiosi Frontis Liberationis Nationalis Ogaden bellatores in Aethiopia anno 2006 iter faciunt.
Thumb
Locus investigationis ab exercitu Libano et Classiariis Civitatum Foederatarum anno 1982 coactus. Bellum Civile Libanum (1975–1990) multas interventiones externas insigniter habuit.
Thumb
Navis oppugnationis celeris in Taprobane anno 2003. Bellum Civile Taprobanis (1983–2009).

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.