Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Universitas Stanfordiensis, rite "Universitas in memoriam Lelandi Stanfordi Iunioris condita",[1] est universitas privata Americana. Universitas Stanfordiensis (Stanfordi, iuxta oppidum Palum Altum ("arbor alta"), Californiae) se agit cor Vallis Silicii et geographicum et historicum decreta die 1 Octobris 1891. Famosissimam et notissimam apud universitates mundi esse existimatur, praeeminens studii et ludi.
Rectio
Populus
Origo
Commemoratio
Tabula aut despectus
Dictum universitatis est "Die Luft der Freiheit weht," quod Theodisce 'aura libertatis spirat' redditur. Fons dicti est prolatio Latina Hutteni (Ulrich von Hutten), qui Reformationem Ecclesiae laudens scripsit, "videtis illam spirare libertatis auram."
Universitas condita est anno 1885 a Lelando Stanfordo[1] gubernatore Californiae et Ioanna uxore, ex Lelando Iuniore filio mortuo (1868-1884) appellata. Apud cognoscentes et amicos universitas "fundus" appellatur; hoc agnomen ostendit originem scholae esse fundum equinum Stanfordorum.
Antiqua universitatis aedificia structa sunt a Carolo Allertonia Coolitia per rationem neo-Romanam doctoris sui Richardsoni, plenam aedificiis lapideis conexis porticibus arcuum semicircularium. Sequuntur aedificia recentiora rationem colonicam Hispanicam saepe in California inventam, ferentia tecta tegulis rubris. Narrantur tecta rubra electa esse ut filius Lelandus pulcrum visum de caelo intuitus sit.
Notum est hanc universitatem habere magnum particularum acceleratorium, SLAC vocatum, quocum plurima experimenta ad physicam particularum minimarum pertinentia iam annis multis optime efficit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.