Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tormenta (n/pl),[1][2] vel (pyro)ballistaria,[3] vel artilleria,[4] vel ars tormentaria[5], vel machina bellica[5], vel machinaria[5], vel tormenta bellica[5] primum ad quemvis circulum peditatus ballistis vel catapultis armatum referebatur, postea ad machinas bellicas, quae proiectilia aliaque missilia longius ferunt quam milites suis telis. Haec machinae specializata machinamenta comprehendunt quae aliquo et mechanicae et chemicae et electromagneticae energiae conditae modo utuntur. In principio designata ad perfringendas fortalitias, tormenta evoluta sunt e fere staticis apparatibus destinatis ad reducendum singulare obstaculum versus valde mobilia magnae flexibilitatis arma in quibus nunc adquiescit maior portio offensivae facultatis moderno exercitui.
Cannone invento, vocabulum "tormenta" practice id significat; coaetaneo in usu plerumque refertur ad granatarum dimissorias manuballistas, brevia tormenta ignivoma, mortaria et rochetas.
Communi loquela vocabulum "tormenta" crebro in usu est ad referendum ad individualia machinamenta, iuxta cum acccessoriis instrumentisque, quamquam haec commissura accuratius refertur apparatura. Milites qui plerumque operantur cum his machinis nuncupantur "tormentarii" sive "ballistarii" sive "pyroballistarii".
Tormenta sunt funestissimum genus terrestrium armorum; in bellis Napoleonicis, primo et secundo bello mundano pleraeque caedes in proeliis tormentis allatae sunt. Anno 1944 Iosephus Stalin in oratione tormenta "deum belli" esse dixit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.