Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Primum bellum mundanum,[4] vel primum bellum orbis terrarum,[5] similiter primum bellum plurimarum totius orbis gentium,[6] fuit bellum mundanum praecipue in Europa ab 28 Iulii 1914 ad 11 Novembris 1918 gestum. Quo bello fere omnes implicatae sunt orbis terrarum civitates praepotentes, quae participes belli in duas consociationes contrarias divisae erant:
Primum bellum mundanum | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
|
|||||||
Belligerentes | |||||||
Foederatae
Imperium Russicum (1914–17) | Imperia centralia
Imperium Germanicum |
||||||
Imperatores et duces | |||||||
Imperatores et duces Francia: | Imperatores et duces Imperium Germanicum: |
||||||
Vires | |||||||
Foederatae(Tucker & Roberts 2005:273)
Imperium Russicum: 12 000 000 | Imperia centralia (Tucker 2005:273)
Imperium Germanicum: 13 250 000 |
||||||
Casus | |||||||
Milites occisi: 5 525 000 Milites vulnerati: 12 831 500 Milites amissi: 4 121 000 Summa: 22 477 500 |
Quae consociationes et commutatae sunt et creverunt, cum aliae civitates bellum committerent. Ad extremum plus quam 70 milliones militum, inter quos 60 milliones Europaeorum, ad arma convocati sunt in unum ex maximis bellis umquam gestis.[7] Plus quam 9 milliones pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae artes nova arma, sicut arma chemica a militibus Germaniae, et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, medicinae emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent; quo factum est ut variae mutationes politicae, nec non res novae in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.
Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit imperii amplificandi studium, quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: Imperio Germanico, Imperio Austro-Hungarico, Italiae, Imperio Ottomanico, Imperio Russico, Imperio Britannico, Reipublicae Francicae. Sed ea ipsa ansa belli, qua omnes fere ut causa paene iucunda utebantur, fuit quod Franciscus Ferdinandus, archidux Austriae heresque Austro-Hungariae, a Gabriele Princip, nationalista Iugoslavico, insidiis factis Seraii, in Bosnia et Herzegovina, die 28 Iunii 1914 occisus erat. Quo facto, haec conflictatio quasi per causarum concatenationem exarsit, cum foedera prioribus facta decenniis invocata essent. Austro-Hungaria, ultimato edicto[8] Serbiae bellum indixit. Itaque imperia praepotentia bellis invicem indictis intra unum mensem proelia faciebant, quae per colonias imperiorum circum orbem terrarum mox extendebantur.
Die 28 Iulii, Austro-Hungaria Serbiae,[9] Germania Belgio, Luxemburgo Franciaeque, ac Russia Germaniae bellum intulerunt. Itinere Lutetiam Germanorum represso fossisque sclopetariis ductis frons occidentalis facta est, in qua stativum et exhaustivum bellum diu gestum est. In orientali autem fronte exercitus Russicus cum copiis Austro-Hungaricis prospere pugnavit, sed cum Borussiam Orientalem invadere contenderet, a Germanis arctus est. Postquam Imperium Ottomanicum anno 1914 bellum suscepit, apertae sunt frontes in oriente. Deinde Italia et Bulgaria anno 1915, denique Romania anno 1916 ad bellum consurrexerunt. Imperium Russicum mense Martio 1917 conlapsum est, et Russia post res novas Octobres eodem anno bellum deposuit. Anno 1918 Germani incursu in frontem occidentalem facto a Foederatis impetibus prosperis repulsi sunt. Etiam copiae Civitates Foederatae Americae fossas sclopetarias intrare coeperunt. Itaque Germania, quae tunc cives suos seditiosos inpugnabat, indutias die 11 Novembris 1918 iniit. Foederati tandem victores bellum confecerunt.
Domesticae frontis eventus non minus tumultuosi fuerunt quam in acie militari, cum bellatores hominibus rebusque conarentur ad bellum universum uti. Bello finito quattuor imperia (Germanum, Russicum, Austro-Hungaricum, Ottomanicum) exsistere desierunt. Civitates quae Germanico et Russico imperiis successerunt multas amiserunt terras, cum Austro-Hungaricum et Ottomanicum imperia omnino diruerentur. Itaque geographia Europae Mediae commutata est.[10] Confoederatio Nationum ad prohibendum aliud certamen tantae magnitudinis constituta est. At in cassum ceciderunt haec quoque consilia, nam nationalismus Europaeus bello imperiorumque dissolutione amplificabatur. Et Germani, qui se sub iugum missos sentiebant, foedere Versaliensi adgravati satisfactionem paulatim moliebantur. Quibus de causis evenerunt ea quae postea ad secundum bellum mundanum inductura essent.[11]
Tempore interbelli hoc bellum variis linguis modo bellum mundanum modo bellum magnum appellabatur. Secundo autem magno bello anno 1939 conflato opus erat de duobus bellis mundanis loqui. Variis linguis suus cuique mos. Itaque historici Britannici et Canadienses First World War dicunt, cum Americani World War I ('Bellum Orbis Terrarum I') praeferant. Theodisce autem nomen Erster Weltkrieg primum Septembri 1914 ab Ernesto Haeckel, philosopho Germano, adhibitum est.[12] The First World War fuit nomen libri historici a Carolo à Court Repington, praefecto et diurnario, anno 1920 divulgati.
Saeculo undevicensimo, maiora imperia Europaea strenue enitebantur, ut aequilibrium potestatis per continentem obtinerent, quod iam ante 1900 multiplex foederum civilium militariumque complexus effecerat. Haec foedera anno 1815 coeperant, in Foedere Sancto inter Borussiam, Russiam, et Austriam. Tum, Octobri mense 1873, Otto von Bismarck, cancellarius Germanus, Foedus Imperatorum Trium (Theodisce Dreikaiserbund) inter monarchas Austro-Hungariae, Russiae, et Germaniae composuit. Hoc foedus autem defecit quia Austro-Hungaria et Russia consiliis in Balcania consentire non poterant; quo facto, Germania et Austro-Hungaria foedus inter se anno 1879 composuerunt, Foedus Duplex appellatum. Quod visum est modus quo Germania et Austro-Hungaria pondus Russicum in Balcania resistere posset, cum Imperium Ottomanicum debilitari persistebat. Anno 1882, expansum est hoc foedus, ut Italiam comprehenderet, in re quae Foedus Triplex facta est.[13]
Post 1870, certamen in Europa praecipue per accurate excogitatum foederum rete a Bismarck instructum inter Imperium Germanicum et reliquium Europae diu aversum est; qui praesertim laborabat ut Russia cum Germania consisteret ad prohibendum bellum frontium binorum contra Franciam et Russiam. Cum autem Gulielmus II regnum ut imperator Germanicum exciperet, Bismarck se a munere removere coactus est, cuius compositio foederum paulatim neglegebatur. Exempli gratia, imperator anno 1890 Foedus Detrimentum Resartum cum Russia renovare noluit. Anno 1892, Foedus Franco-Russicum ad resistendam vim Foederis Triplicis compositum est. Anno 1904, Britanniarum Regnum et Francia Conventum Come, seriem pactorum, atque anno 1907, Britanniarum Regnum et Russia Pactum Anglo-Russicum composuerunt. Haec pacta, cum societatem inter Britanniarum Regnum et Franciam atque inter Britanniarum Regnum et Russiam non instituerent, efficienter fecerunt ut ingressio Britannica in certamen futurum quod Franciam vel Russiam implicaret veri similis esset; unde compositio conectorum pactorum bilateralium Conventum Triplex appellari coepit.
Germania coniuncta, imperioque anno 1871 condito, Germanica industriae et oeconomiae vis magnopere creverat; quibus fundamentis administratio Gulielmi II a medio decennio 190 usa est ad adsignandas multas opes naturales et oeconomicas amplificationi Imperialis Classis Germanae, ab Admirale Alfredo von Tirpitz constitutae, Britannicam Classem Regalem pro dominatu oceanorum orbis terrarum aemulantis.
Germania, tunc novissima respublica Europaea, multas naves longas fecit, sic Britanniam, rem publicam maximae potestatis maritimae, commovens.
Austro-Hungaria Serbiam in suam dicionem redegit.
Initium belli fuit cum Franciscus Ferdinandus, heres regni Austro-Hungarici, a Gabriele Princip, socio Manus Atrae, Seraii necatus est.
Administratio Austro-Hungariae, post consultationem cum una Germania nec cum Italia, bellum contra Serbiam mox induxit. Tunc, ob multa foedera Europaea, Imperium Russicum bellum contra Austro-Hungriam gerebat; ita alterum Imperium Germanicum Bellum gessit contra Russiam et tandem Francia et Anglia, contra Germaniam. Italia se neutrius partis esse declaravit.
Exeunte anno 1914 et ineunte 1915 copiae Germanicae Belgium ingressae ceperunt praeter portus circa Dunquercam et tunc in limites Franciae, Lutetiam capiendi causa. Nihilominus, apud Matronam copiae Francicae una cum Britannicae non solum iis Germanicis repugnaverunt sed eas repulserunt. Simul, copiae Russicae in Borussiam intraverunt, sed in Masuria a Germanis repulsi sunt, et Austriaci Belgradum non ceperunt. Ita limes belli in fossis et vallis inter Flandriam et Rhenum et inter Borussiam, Galiciam et Croatiam creatus est. Etiam Generis Armenorum occidio in Imperio Ottomanico fuit.
Inter annos 1915 et 1917, non civitates axiales nisi Civitates Confoederatae limites fossarum vallorumque superarunt, et continenter milites impetus fecerunt, sed tunc defensores novum impetum faciebant. Italiae autem descensus in aciem occupavit, quidem multas legiones civitatum axialium et imperium eis reddidit facile iter ad vectigalia et munitiones.
Rebus novis Russicis mense Novembri 1917 factis, Italiani in Caporeto, oppressis a militibus qui antea in orientalibus partibus fuerant, profligati sunt et terga verterunt, neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Plavem pervenerunt. Hic restiterunt.
Anno 1917, in Russia Revolutio Octobris fuit et 3 Martii 1918 Instrumentum pacis Bressiciensis bellum inter Germaniam et Russiam finivit. Ita Germania non omnes sed multos milites e fronte orientali in Franciam movere potuit. Italiani autem apud Victorium Venetorum optime vicerunt. Americani autem in bellum eodem anno intraverunt. Tunc Civitates Confoederatae maiores copias habebant; itaque Germani superati sunt die 11 Novembris 1918 ab indutis Compendio. Hodie dies recordationis hac die celebratur.
Victores de pace componenda Lutetiae a die 18 Ianuarii 1919 deliberaverunt. His deliberationibus factis, quinque foedera composita sunt: Versaliis cum Germania die 28 Iunii 1919; Sancti Germani in Laya in oppido cum Austria (successore Austro-Hungariae) die 10 Septembris 1919; Noviliaci ad Sequanam cum Bulgaria die 27 Novembris 1919; in palatio Trianon cum Hungaria die 4 Iunii 1920; Suavedriae cum Imperio Ottomanico die 10 Augusti 1920.
Imperia centralia erant civitates inter Imperium Russicum et Franciam sitae.
Foederati fuerunt civitates quae se foederi posterius iunxerunt.
Reipublicae quae se bello post 1914 coniuxerunt:
Monumenta memoriae belli dicata in multis milibus oppidorum urbiumque erecta sunt. Etiam Dies recordationis decreta est. Erfordiae in Germania inveniebatur Ergastulum militare in platea Sancti Ioannis, quod inter maximis phylacis Germaniae pro militibus peregrinis numerabatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.