civitas Europae From Wikipedia, the free encyclopedia
Hungaria[1] vel Ungaria[2] (Hungarice Magyarország 'Terra Hungarica') est res publica sui iuris in Europa Media sita. Caput est Budapestinum.
Gestio
Populus
Commemoratio
De origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam Indoeuropaeam non esse. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant.
Hungari, priusquam in regione ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomadesque fuerunt (sicut Scythae) ac in Europa Orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi rerum gestarum scriptores falluntur, inter fluvios Borysthenem et Tanaim sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam Atelküzü sive Etelköz nominare solebant; quae regio in occidentali hodiernae Ucrainae territorio extendebatur traditur. Non liquet ex antiquis operibus utrum illo tempore Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercitu Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, annoque 896 regionem Montibus Carpaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus—Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis—feliciter debellatis.[3]
Postquam ergo Hungari duce Árpád anno 896 Pannoniam et quae circa sunt, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna, partim, ut potestatem suam in Pannonia tutiorem redderent terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius Europam Occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad Franciam, Hispaniam, ac Byzantium pervenerunt. Equos habebant non magnos, sed fortes ac calorem frigusque aeque tolerantes; et, quantopere arcu sagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: "A sagittis Hungarorum libera nos Domine!" Diu ergo nullus fuit populus qui exercitum Hungaricum superare posset; sed Germani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim Hungari simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac ad Merseburgam (933), tum ad Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno 955 Hungaros maxima clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post Geysa, dux Hungarorum (971–997) nuntios in Germaniam misit ad sacerdotes christianos in Pannoniam invitandos.
Geysa mortuo, Stephanus, Geysae filius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato. a Sancta Sede coronam adeptus die 25 Decembris anni 1000 coronatus est. Qui Stephanus, primus Hungariae rex (1000–1038) religionem Christianam in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidit; plura monasteria fundavit; plurimae denique leges, quibus mores Christiani inter Hungaros tum plerumque [][paganus|paganos]] propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comites sive ispános creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum est, anno 1083, tempore Ladislai I, (sancti), illum Stephanum canonizatum sive sanctum proclamatum esse.
Post mortem Stephani in tantam miseriam Hungaria est redacta, ut haud procul abesset, quin omnia, quae a rege primo piissimo aedificata essent, prorsus delerentur. Longius esset nunc recensere, quot bella externa ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium secuta essent. Ladislaus I, postquam anno 1077 rerum potitus est, fortissima manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est beatissimae memoriae, quem adhuc viventem Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (1095) plurima carmina fabulasque de eo composuerunt. Ladislaus a pontifice Romano in fine saeculi 12 canonizatus est.
Hungaria in bello mundano primo velut pars Imperii Austro-Hungarici apparuit, civitatis quae ab anno 1867 constitit. Imperium id bellum gessit una cum Germania contra Imperia Foederata inter annos 1914 et 1918. Imperium Austro-Hungaricum victum et dilapsum est anno 1918. Anno 1920, Hungaria ob cladem in bello divisum est perdens maximam suae areae partem. Propter quod Hungariae praesentis populus est integer, id est Hungaria facta est civitas nationalis. Inter duo bella mundana Hungaria erat "regnum sine rege," gubernatore Nicolao Horthy dirigebatur inter 1920 et 1944. Ab 1938 ad 1941 Hungaria pluries denuo nacta est partes ex sublatis areis a vicinis suis. Post secundum bellum mundanum Hungaria sub iugo communismi gemebat. Tunc politici homines multos supprimebant, velut Gabriel Péter, famosus vigilis secretus summus.
Hungaria in undeviginti partes divisa est. Terram praeterea flumen Danuvius duas in partes dividit. Inde ad occidentem sita est Pannonia, quae quondam ad Imperium Romanum pertinebat. Budapestinum, urbs maxima Hungariae, situm est ad oram Danuvii, qui eam in duas partes dividit, quarum occidentalis est Buda, orientalis autem Pestinum. In Hungaria imprimis plana adsunt at etiam habentur montes humiliores. Lacus maximus est Pelso, qui in media Pannonia situs est. In Pannonia inferiore, iuxta Pelsonem, colles et montes adsunt. In Pannonia superiore plana sunt parva. Altera Hungariae pars est ad orientem ab Pannonia. Haec duas continet regiones, quarum maior est in meridie et in medio, Plana appellata; in regione septentrionali sunt montes et colles parvi.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.