aedificium ubi monachi vel monachae vivunt et laborant. Locus in quo vita communis agitur. From Wikipedia, the free encyclopedia
Monasterium est aedificium ubi monachi vel monachae vivunt et laborant. A verbo Graeco μοναστήριον cum Latinum monasterium tum notiones plurimarum linguarum deductae sunt, e.g. monastery (Anglice), монастырь (Russice), monastère (Gallice), monasterio (Hispanice).
Monasteria etiam coenobia (Graece: κοινός 'comunis' + βίος 'vita') vocantur, quod ibi vita communis agitur.
Vita monastica orationibus in communitate et contemplatione in secessu silentioso,? labore studiisque constat. Hospites "tamquam Christus suscipiantur."[1] Monachus vel monacha votis per omnem vitam ad monasterium ligati sunt. Monasterium cui abbas praeest abbatia appellatur.
In ecclesia occidentali, monasterium plerumque est particeps alicuius ordinis religiosi, cuius regula dirigitur. Monasteria in oriente sita sua iura et suas leges habent; episcopi ecclesiarum orientalium fere semper ex monasteriis deliguntur.
Ecclesia in medio monasterio sita esse solebat. Ab ecclesia in meridiem spectans claustrum erat cum puteo, circum claustrum refectorium, dormitorium, et capitulum, interdum etiam necessarium, quod dormitorio attingebat. Praeterea coquina et officinae, horrea et cellarium, domus hospitum, et alia aedificia ad monasterium pertinebant. In bibliotheca Sangallensis coenobii exstat iconographia monasterii, quae exemplari fuisse putatur ad monasterium aedificandum.
Iam Medio Aevo monasteria loci erant ubi discipuli docebantur et libri servabantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.