From Wikipedia, the free encyclopedia
Narthex (-ecis, m.; ex Graeco verbo νάρθηξ) est porticus pronao templorum similis ad aditum ecclesiae principalem. In ecclesiis palaeochristianis et byzantinis saepe etiam propatulum (sive atrium) porticibus circumdatum narthex vocatur.
Verbum Narthex (νάρθηξ) Latine ferula valet. Quare hoc verbum in partem ecclesiae translatum sit, non liquet. Sunt, qui curriculum ferulis saeptum originem notionis novae ducant.[1]
Narthex in basilicis palaeochristianis et byzantinis est vestibulum unius tabulationis saepe angustum, quod per totam ecclesiae latitudinem pertinens cum navi arcuatura coniungitur. Si narthex est intra ecclesiam Esonarthex appellatur, si extra Exonarthex.
Hoc aedificii genus interdum etiam in occidente invenitur,[2] ubi partim verbis vestibulum, Atrium, Paradisus vel Galilaea vocatur. Stricte dictum atrium est peristylium (claustro monasterii simile), narthex autem solum transeptum angustum ecclesiae antepositum. Occidentali in latere collocari solebat et baptismati (si baptisterium non est), paenitentiae et tempestate mala olim etiam matrimonio destinatus erat. Praeterea peregrinis, catechumenis ac poenitentibus locum praebebat.
Litterae saeculi duodecimi narthecem, qui ecclesiae monasticae adiacebat, Galilaeam vocant. Nomen e liturgia illius temporis deductum est, in qua processio divino officio aut missae anteibat. Iter apostolorum in Galilaeam, ubi Christum ressurectum viderent,[3] symbolice repraesentabat. Ad stationem ante ipsum cultum divinum etiam expiatio pertinebat, quae in "Galilaea" acta est. Ita "Galilaea" locus transitus interpretatus est, quia salvator a passione in ressurectionem, a morte in vitam transiit.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.