Baptismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Baptismus aut Baptisma (-tis) (a Tertulliano etiam tinctio) est ostium ad omnia sacramenta et a quasi omnibus Christianis notus. Sacramentum Baptismatis explicite a Christo commendatur discipulis, in ultimis verbis Evangelii Matthaei:
Momentum maximum a Iesu ipso proclamatur in evangelio secundum Ioannem:
Iesus ipse a Ioanne Baptista est tinctus in flumine Iordane, non tamen in sacramentum sed in symbolum et ad aquas sanctificandas ad baptisma credentium, descendente Spiritu Sancto super eum in forma columbae. Catholici Romani festum baptismatis Iesu in dominica post sollemnitatem Epiphaniae Domini agunt.
In multis ecclesiis sacramentum baptismatis hoc modo efficitur haec verba dicendo et aquam ter super caput infantis infundo: "N., ego te baptizo in nomine Patris (fundit primo), et Filii (fundit secundo), et Spíritus Sancti (fundit tertio). Amen." In aliis ecclesiis, notissime in Ecclesia Baptistica, dictis eisdem verbis, baptizandus per totum corpus in aquam summergitur
Vicimedia Communia plura habent quae ad Baptismus spectant. |