From Wikipedia, the free encyclopedia
Andreas Sartius,[1] vulgo Andreas d'Agnolo di Francesco di Luca di Paolo del Migliore, dictus del Sarto (natus die 16 Iulii 1486 Gualfondae apud Florentiam - mortuus est die 29 Septembris 1530[2] Florentiae) fuit pictor Italicus aetate Renascentiae.
Familia
Memoria
Filius vestificis - sic cognomen sartoris explicatur - apud aurifices tirocinium fecit et pictorem quendam delineationibus suis movit. Iste vir eum docebat et ad Petrum de Cosimo misit. Postea Sartius apud Franciabigio operam dabat. Magis autem eum moverunt Leonardus Vincius et Frater Bartholomaeus quorum pingendi rationes affabre suis modis adiunxit coloribus firmatis. Annis inter 1509 et 1514 opera tectoria in fano Florentino ordinis Servorum Mariae pinxit. Pro Fraternitate discalceatorum anno 1511 Christi baptisma confecerat. Annis inter 1515 et 1526 cyclum cum scaenis e vita Ioannis Baptistae pergebat. Quae opera sucida et varia sunt, bene ordinata et harmonice colorata, delineatione accuratissima et amoenitate egregia.
Creationum periodus altera libertates motuum, penicilli, colorum auxit. Inter tabulas anteriores citemus Mariae annuntiationem (1512; in Palatio Pittiano), Disputationem de Tritinate et Virginem Harpyiarum (1517 in Officiis Florentinis). Anno 1518 rege Francisco I invitante in Franciam itum est, unde post unum annum in patriam revenit ut pro rege Francico artificia nova et vetere compararat. Sed pecunias regias commendatas disiciens Florentiae latebat; isto tempore imagines maximi momenti fecit pro Fraternitate discalceatorum et pro coenobio Servorum Mariae: e.g. Deiparam cum parvulo in pictura olearia (quam nunc Vindobonae videris) sive Deiparam del Sacco famosam tribus cum figuris (fere anno 1525; quod opus permulti optimum dicunt). Inter temporum posteriorum opera adhuc Ascensio Mariae in coelos, Familia sancta (1529) et Effigies artificis ipsius mentionis dignae sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.