Ars coquinaria seu ars coquendi est ars effectiva quae cocturam atque confectionem ciborum omnium generum comprehendit. Res coquinariae generaliter nominantur alimenta, potiones, escaria vasa, atque coquinaria instrumenta cuncta. Homines ab antiquo coquinaria in arte assidue versati sunt ut non solum abundanter sed etiam bene ac iucunde alerentur.
Homines periti coquinariae rei qui munus coquendi agitant coqui aut coquae appellantur, et culina loco officii utuntur.
De coctura condimentisque
Fundamenta coquinariae artis sunt coctura, quae ad fercula diversa praeparanda modis variis efficitur, in furno aut foculo gase acto. Nomina peculiaria pro vocabulo coquere secundum modum substituere fas est, in iis:
- Elixare, id est in olla aqua impleta coquere;
- Assare vel torrere, id est supra flammam sine aqua coquere, plurimum ad carnem praeparandam;
- Frigere, id est calidissimo in oleo coquere.
- Crustatus, id est cibus in fornace fortiter coctus ad flavam crustam efficiendam (Francogallice 'gratin').
- Vaporare[1] vel vapore mollire,[2] id est vapore aquae ferventis coquere. Haec ratio coquendi salubris putatur, quia copia minor vitaminorum perditur.
- Infumare[3][4][5] vel fumo durare,[6] id est imprimis carnes vel pisces (inter hos imprimis salmonem salarem) fumo ligni mediocriter calido siccare. Eo modo cibus diutius conservari potest.
Praeter cocturam quidem multa cetera coquis opus sunt, scilicet cibos secare, dividere, ossibus ac corticibus nudare atque oleo, sale, aceto, aut aromatibus condire.
De coquinariis instrumentis
Instrumenta coquinaria, quae saepe in ipsa culina servantur, sunt instrumenta quibus coqui utuntur ad cibos secandos et depellandos, humores recipiendos, et plerumque omnia quae ad rem coquinariam consumptionemque fercularum spectant. Sunt in eorum numero cultri, furculae, ollae, sartagines, pocula, lances.
Imagines ferculorum
- Lanx salsaminum
- Acetaria oleo ac aceto condita
- Ferculum panis abundanter conditi
- Aromatum genera diversa
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.