Athos[1] (Graece: Ἅθως, recentius saepe Ἅγιον Ὄρος, 'Mons Sacer') est Res publica monastica Orthodoxa autonoma sub auctoritate civitatis Graeciae. In homonymo digito dextro paeninsulae Chalcidicis in regione administrativa Macedonia Centrali situs est. Terra fere 336 km² comprehendit et 2262 incolarum (monachos) habet, ad hoc variabilem numerum operariorum laicorum. Sermone cottidiano, (Mons) Athos modo totam paeninsulam cum re publica monastica, modo solum ipsum montem in paeninsula meridiana significat, cui altitudo 2033 metrorum est. Caput administrationis est oppidum parvum nomine Caryae.
Historia
Cum multi incolae insulae affirment, quod principium historiae monasteriorum iam in tempore antica fuit, solum est possibile approbare iam monachos vivere in principio noni saeculi in ista peninsula cum insula adhuc pars Imperii Byzantini erat.
Historia monasteriorum cum discordia rectae vitae monachi coniugata est, quae saepe in orthodoxia - praesertim in monte Athos - valde disputata erat. In ista discordia persona gravis erat monachus Gregorios Palamas (1296/1297 - 1359), qui tranquillitas perfecta in solitudine in orando Orationis Iesu cum sumptione vidit, ut lucem transfigurationis Iesu videat.
Ex undecimo saeculo mons Athos quoque magna gravitas per populos Russiae Kioviensis posuit. Itaque monasterii per monachos ex Russia orti sunt. Ex quintus decimo saeculo principes Muscuae donabant pecuniam construendum monasterios et quoque aedificabant proprios.
Hodie vivunt monachi ex paene omnibus terris orthodoxis in peninsula Athos. Vero pars maxima monachorum est ex Graecia et Russia.
Index monasteriorum
Monasteria viginti infra enumerantur, praecedentiá digesta, anno vel saeculo constitutionis addito.
- 963 : I : Monasterium Maximae Laurae
- saec. 10 : II : Monasterium Batopedium
- 983 : III : Monasterium Iberorum
- 1198 : IV : Monasterium Chilandarii
- saec. 14 : V : Monasterium Dionysii
- saec. 14 : VI : Monasterium Cutlumusii
- 1363 : VII : Monasterium Pantocratoris
- saec. 10 : VIII : Monasterium Xeropotami
- ante 980 : IX : Monasterium Zographi
- saec. 10 : X : Monasterium Dochiarii
- saec. 11 : XI : Monasterium Caracalli
- saec. 10 : XII : Monasterium Philothei
- saec. 13 : XIII : Monasterium Simonopetra
- saec. 10/11? : XIV : Monasterium Sancti Pauli
- 1536 : XV : Monasterium Stauroniceta
- saec. 10/11 : XVI : Monasterium Xenophontis
- saec. 14 : XVII : Monasterium Sancti Gregorii
- saec. 10 : XVIII : Monasterium Esphigmeni
- 1169 : XIX : Monasterium Sancti Panteleemonis
- saec. 11 : XX : Monasterium Castamonitae
Notae
Bibliographia
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.