Remove ads
consociatio plurimarum Europae civitatum From Wikipedia, the free encyclopedia
Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum sui iuris, quae in rebus civilibus, oeconomicis, et iudicialibus de democratia et iuribus humanis ad bellum prohibendum collaborant, sed ex Consilio Europae distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae civitas socius Consilii Europae est. Sedem Bruxellis, Argentorati, et Luxemburgi habet. Incolarum circiter 450 milliones sunt. Linguarum publicarum unionis viginti quattuor numerantur.
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Europa post secundum bellum mundanum prostrata et diruta iacebat. Erant tamen, qui reconciliationem inter civitates Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, communem carbonis et chalybis administrationem proposuit, quae opes nempe ad bellum gerendum necessariae sunt. Anno 1951 sex civitates—Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Germania Occidentalis—Lutetiae Communitatem Europaeam carbonis chalybisque creaverunt.
Anno 1957 ab iisdem civitatibus Foederibus Romae ictis pangendis Communitas oeconomica Europaea (CEE) et Communitas Europaea energiae atomicae (CEEA sive Euratom) institutae sunt. Natus est communis mercatus Europaeus, ut appellabatur, quo liber commeatus mercium, operas navandi, capitalis et hominum effici posset.
Anno 1960 Consociatio Europaea liberi commercii (Anglice EFTA, Francogallice AELE) creata est, qua civitates Europaeae, quae extra communitatem oeconomicam erant, in rebus oeconomicis aggregarentur. Anno 1968 unio telonaria instituta est: intra communitatem oeconomicam Europaeam omnia vectigalia sublatae sunt. Anno 1979 Parlamentum Europaeum primum directe a civibus electum est. Praeterea Systema monetarium Europaeum (SME) institutum est, quo commutatio monetarum sive pretium nummorum in Europa stabile factum est. Anno 1986 Actus unicus Europaeus (Anglice SEA, Francogallice AUE, Theodisce EEA) ictus est. Quo progressus usque ad mercatum unicum, qui die 1 Ianuarii anno 1993 efficeretur, definiti sunt.
Cum velum ferreum anno 1989 ccidisset, spes maioris Europae liberae crevit; die 3 Octobris anno 1990 duae Germaniae civitates iterum coniunctae sunt; dictatura communistica superata civitates Europae mediae et orientalis democratiam introduxerunt.
Anno 1992 Foedere Traiecti Mosae icto ex Communitate Oeconomica Europaea Communitas Europaea facta et tecto communi trium communitatum Unio Europaea (UE) creata est, cui non solum in rebus oeconomicis, sed etiam in multis aliis rebus politicis auctoritas competit (inter graviora sunt Unio monetaria ac oeconomica Europaea et moneta communis, cooperatio securitati fovendae, nova consilia communia sicut rerum externarum et communis securitatis, civitas Europaea).
Anno 1997 Foedere Amstelodami icto instituta Unionis Europaeae novis necessitatibus accommodata sunt.
Anno 1999 moneta communis nomine Euro ab undecim civitatibus Unionis Europaeae adoptata est (usque ad annum 2013 aliae quattuor sequentur). Initio non erant nummi vel chartae argentariae, sed tantum in negotiis nummis carentibus adhibebatur.
Anno 2001 Foedere Nicaeensi rationes definitiae sunt, quibus sociae futurae accipiendae et quomodo institutiones mutandae essent. Praeterea de securitate corroboranda, de defensione communi ac de iuridica cooperatione in re poenali actum est.
Anno 2002, nummi et chartae argentariae euronis introductae sunt.
Die 13 Decembris anno 2007 Foedus Olisiponense ictum est (die 1 Decembris anno 2009 ratum est), quod foedus de Unione Europaea (antea Foedus Traiecti Mosae dictum) et foedus communitati Europaeae condendae renovavit. Praeterea foedus Euratom commutatum est. Gravissimas res constitutionis anno 2004 conscriptae, postea autem a civibus Franciae et Nederlandiae plebiscito reiectae hoc foedere amplectuntur.
Die 12 Octobris 2012, Unio Europaea Praemio Nobeliano Pacis laureata est.
Sociae civitates Unionis Europaeae aream 4 234 564 chiliometrorum quadratorum amplectuntur. Summus unionis mons est Rupes Alba altitudinis 4810 metrorum in Alpibus sita. Locus maxime depressus est Zuidplaspolder in Nederlandia 7 metra sub maris aequore situs. Litora 65 993 chiliometrorum ad regiones, clima, res oeconomicas maxime pertinent.
Una cum externis Franciae praefecturis et territoriis, quae extra continentem Europaeam collocata sunt, sed ad Unionem Europaeam pertinent, Unio Europaea plurima climatum genera comprehendit, a climate polari (in Europa septentrionali) usque ad clima tropicale (Guiana Francica), qua re medium meteorologicum totius Unionis inane est. Maxima incolarum pars in regionibus climatis oceanici sive temperati (Europa Septentrio-Occidentalis et Media), mediterranei (Europa Meridiana) vel continentalis, calidis aestatibus tamen, (Balcania septentrionalis et Europa Media habitat.
Maxima incolarum Unionis Europaeae pars in urbibus vivit (circiter 75 %numerus crescit, ut coniciatur anno 2020 circiter 90 % incolarum in sive prope urbes victuros esse). Urbes per totam unionem diffusae sunt, quamvis magnus numerus earum in et circa civitates Benelux sitae sint.
Origo hodiernae Unionis Europaeae fuerunt communitates Europaeae annis 1951 et 1957 conditae (Communitas Europaea carbonis chalybisque, Communitas oeconomica Europaea et Communitas Europaea energiae atomicae). Sociae erant civitates Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Res publica foederata Germaniae.
Unio Europaea, a sex civitatibus condita, usque ad hunc diem in communitatem viginti septem civitatum crevit. Civitates, quae sociae factae sunt, partem maiestatis suar relinquere debebant, ut in unionem acciperentur.[1]
Civitas Unionem Europaeam intratura Criteriis Hafniensibus, quae anno 1993 Hafniae constituta sunt, respondere debet. Democratiam stabilem, quae iura humana, legesque tutetur, requirit; praeterea, ut oeconomia mercatus liberi contentioni oeconomicae in Unione Europaea par sit et regulae muniaque communitatis, legibus Unionis Europaeae inclusis, observentur. Num civitas criteriis respondeat, Consilium Europaeum decernit.[2]
Die 1 Maii 2004 Unio Europaea maxime amplificata est, cum Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Cechia, Slovacia, Slovenia, Hungaria, atque Graeca Cypri pars et Melitta ad unionem adiunctae essent. Hoc modo pristinus limes inter civitates occidentales orientalesque demum superatus est.
Croatia die 1 Iulii anno 2013 civitas socia vicesima septima facta est suffragio civium suorum de societate die 22 Ianuarii anno 2012 in favorem reddito.
Sunt octo civitates candidatae: Albania, Bosnia et Herzegovina, Macedonia Septentrionalis, Moldavia, Mons Niger, Serbia, Turcia, Ucraina. Aliae (sicut Bosnia vel Kosovia) inter candidatas futuras numerantur.
Quattuor civitates, quae Consociationem Europaeam liberi commercii (EFTA) efficiunt (quae non sunt sociae Unionis Europaeae) partim normas unionis susceperunt: Islandia, Lichtenstenum, et Norvegia, quae ad communem mercatum pertinent (Spatium oeconomicum Europaeum), et Confoederatio Helvetica, quae multis foederibus bilateralibus cum Unione Europaea coniuncta est. Parvae civitates Europaeae, Andorra, Monoecus, Sanctus Marinus, et Civitas Vaticana, eurone utuntur, aliisque modis cum unione cooperantur.
Adhuc sola civitas socia, quae Unionem reliquit, est Britanniarum Regnum (die 31 Ianuarii 2020 - vide paginam Brexitus). Nihilominus Groenlandia (provincia autonoma Daniae) anno 1985 etiam se recepit,[3] sicut collectivitas transmarina Francica Insulae Sancti Bartholomaei anno 2012.[4] Algerium quoque, quia pars Franciae et non eius colonia habitum erat, pars communitatum Europaearum fuerat et anno 1962, cum libertatem a Francia acceperit, ab illis communitatibus secessit.[5] In foedere Olisipone icto nunc regulae provisae sunt, quas oportet sequi, si civitas socia Unionem relinquere desiderat.[6]
Sequentes viginti septem civitates sunt sociae Unionis Europaeae:
Ins. | Vex. | Nomen | Numerus incolarum |
Area | Accessio | Caput |
---|---|---|---|---|---|---|
Austria | 9 104 772 | 83 855 | 1995-01-01 | Vindobona | ||
Belgica | 11 697 557 | 30 528 | Fundator | Bruxellae | ||
Bulgaria | 6 447 710 | 110 994 | 2007-01-01 | Serdica | ||
Cechia | 10 873 553 | 78 866 | 2004-05-01 | Praga | ||
Croatia | 3 871 833 | 56 594 | 2013-07-01 | Zagrabia | ||
Cyprus | 865 900 | 9 251 | 2004-05-01 | Nicosia | ||
Dania | 5 932 654 | 43 094 | 1973-01-01 | Hafnia | ||
Estonia | 1 365 884 | 45 227 | 2004-05-01 | Tallinna | ||
Finnia | 5 559 521 | 338 424 | 1995-01-01 | Helsingia | ||
Francia | 68 042 591 | 674 843 | Fundator | Lutetia | ||
Germania | 83 358 845 | 357 021 | Fundator | Berolinum | ||
Graecia | 10 482 487 | 131 990 | 1981-01-01 | Athenae | ||
Hibernia | 5 281 600 | 70 273 | 1973-01-01 | Eblana | ||
Hispania | 48 345 883 | 504 030 | 1986-01-01 | Matritum | ||
Hungaria | 9 604 980 | 93 030 | 2004-05-01 | Budapestinum | ||
Italia | 58 815 463 | 301 338 | Fundator | Roma | ||
Lettonia | 1 842 226 | 64 589 | 2004-05-01 | Riga | ||
Lituania | 2 867 725 | 65 200 | 2004-05-01 | Vilna | ||
Lusitania | 10 467 366 | 92 225 | 1986-01-01 | Olisipo | ||
Luxemburgum | 660 809 | 2 586 | Fundator | Luxemburgum | ||
Melita | 519 562 | 316 | 2004-05-01 | Valletta | ||
Nederlandia | 17 935 000 | 41 543 | Fundator | Amstelodamum | ||
Polonia | 37 766 327 | 312 685 | 2004-05-01 | Varsovia | ||
Romania | 19 038 098 | 238 391 | 2007-01-01 | Bucaresta | ||
Slovacia | 5 460 185 | 49 035 | 2004-05-01 | Posonium | ||
Slovenia | 2 116 972 | 20 273 | 2004-05-01 | Aemona | ||
Suecia | 10 540 886 | 449 964 | 1995-01-01 | Holmia |
Ius Europaeum gradatim ab anno 1992 crescebat. Tum Foedere Mosae Traiecti icto Columnae Unionis Europaeae ex primo Communitatibus Europaeis, secundo Communibus consiliis exterorum ac securitatis, tertio Cooperatione publica iuridicaque in rebus criminalibus constitutae sunt. Ab Foedere Amstelodami icto anno 1999 de spatio libertatis, securitatis, iustitiae Unionis Europaeae dicitur. Ius civium Unionis ubique in unione commeandi, manendi et laborandi in foederibus constitutum et in directivo 2004/38[7] perfectum est. Leges unionis imprimis fiunt edictis (quae eo ipso et civitates et cives obstringunt) et directivis (quae civitatibus fines necessarios proponent sed eis optionem instrumentorum concedunt).[8]
Potestates iuris Europaei supra nationes Unionis Europaeae multiplices sunt:
A die 25 mensis Maii 2018 valet edictum (2016/679) generale de protectione datorum, quod existimatur regula protectionis personarum physicarum ad datorum privatorum tractationes motuumque liberorum attinens. Regulae leges undecentum cives recognitionem datorum privatorum suorum recuperari atque simplicius circumiecta iuridicialia fori internationalis reddi petunt, quo fit, ut quicumque sit collectionem datorum apertandus?, basem iuridicialem propositumque gerendus, tempus collectionis nominandus, de transmissione eius foras Unionis Europaeae nuntiandus.
Septem instituta unionis ex articulo XIII Foederis de Unione Europaea constituta sunt:
Consilium Europaeum est summum Unionis Europaeae corpus, quod ex 27 ducibus (sive gubernationis sive civitatis) civitatum sociarum nionis una cum praesidibus Consilii Europaei (nunc Carolus Michel) et Commissionis (nunc Ursula de Leyen) constat.
Commissio Europaea est rectio Unionis. Sedes eius est Bruxellis. Ursula de Leyen munere praesidis fungitur.
Una cum Parlamento Europaeo Consilium Unionis Europaeae, sive Consilium ministrorum est pars potestatis legiferae unionis.
Parlamentum Europaeum, vel senatus Europaeus, est parlamentum unionis, cui 705 legati sunt, quos cives Europaei suffragio universali eligunt. Una cum Consilio Unionis Europaeae Parlamentum Europaeum legiferam unionis potestatem efficit. Cum in Consilio Unionis Europaeae sint delegati gubernationum, legati parlamentarii cives Europaeos repraesentant, qui eos elegerunt. Roberta Metsola munere praesidis nunc fungitur.
Argentaria primaria Europaea, cuius sedes est Francofurti ad Moenum, est summa seu media argentaria civitatum, quae euronem monetam publicam introduxerunt. Una cum mediis civitatum sociarum unionis argentariis systema format argentariarum Europaearum mediarum. Politicam monetarium harum civitatum administrat et imprimis stabilitatem pretiorum conservare studet. His diebus Christina Lagarde munere praesidis fungitur. Condita est argentaria anno 1998 e Foedere Amstelodami icto.
Curia Unionis Europaeae est iudicium Unionis Europaea anno 1952 Luxemburgi creatum, quod omnes res forenses comprehendit. Curiae est praestare, ut leges secundum interpretationes ac praecepta foederum observentur, et ius Europaeum a curiis gentiliciis rogata interpretatur. Discernenda est ab Iudicio Europaeo pro Iuribus Humanis.
Curia Rationum anno 1975 Luxemburgi creata quotannis de usu pecuniae Unionis referre debet. Si res dubiae vel etiam fraudulosae inveniuntur, officio fraudibus prohibendis nomine OLAF traduntur.
Subsignatus Ingressum in vis Foedus |
1948 1948 Foedus Bruxellis ictum |
1951 1952 Foedus Parisiis ictum |
1954 1955 Pax Parisiensis |
1957 1958 Foedera Romae icta |
1965 1967 Foedus institutis exsecutivis confundendis |
1975 N/A Decisio Consilii Europaei |
1985 1985 Foedus Schengis ictum |
1986 1987 Actus unicus Europaeus |
1992 1993 Foedus Traiecti Mosae ictum |
1997 1999 Foedus Amstelodami ictum |
2001 2003 Foedus Nicaeae ictum |
2007 2009 Foedus Olisipone ictum |
||||||||||
Columnae Unionis Europaeae: | ||||||||||||||||||||||
Communitates Europaeae: | ||||||||||||||||||||||
Communitas Europaea energiae atomicae (Euratom) | ||||||||||||||||||||||
Communitas Europaea carbonis chalybisque (CECC) | Foedus exspiravit anno 2002 | Unio Europaea (UE) | ||||||||||||||||||||
Communitas oeconomica Europaea (COE) | ||||||||||||||||||||||
Normae Schengenses | Communitas Europaea (CE) | |||||||||||||||||||||
TREVI | Iustitia resque internae (IRI) | |||||||||||||||||||||
Cooperatio publica iuridicaque in rebus criminalibus (CPIRC) | ||||||||||||||||||||||
Cooperatio politica Europaea (CPE) | Communia consilia exterorum ac securitatis (CCES) | |||||||||||||||||||||
Unio Occidentalis (UO) | Unio Europaea Occidentalis (UEO) | |||||||||||||||||||||
Foedus anno 2011 exspiravit | ||||||||||||||||||||||
Linguae publicae Unionis Europaeae sunt viginti quattuor: linguae Anglica, Bohemica vel Cechica, Bulgarica, Croatica, Dacoromanica, Danica, Estonica, Finnica, Francogallica, Graeca, Hibernica, Hispanica, Hungarica, Italica, Lettonica, Lithuanica, Lusitana, Melitensis, Nederlandica, Polonica, Slovaca, Slovena, Suecica, Theodisca. Lingua Latina autem inter linguas publicas non est.
Vexillum Europae est vexillum Unionis Europaeae ac Consilii Europae ab anno 1955. In usum Unionis Europae confirmatum est anno 1986. A colore caeruleo caelum, dum a duodecim stellis aureis harmonia repraesentatur.
Hymnus Europae est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae. Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven. Dum huic symphoniae verba Friderici Schiller sunt ("Freude, schöner Götterfunken"), hymno Europaeo verba non sunt.
Anno 2003 Petrus Roland et Petrus Diem textum Latinum proposuerunt:
Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.
Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.
Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aurum|aureae, quae iungant nos.
“ | Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale! | ” |
—Litterae a praeside Consilii Europaei Hermanus Van Rompuy anno 2010 missae.[10] |
Die 9 Maii quotannis est commemoratio propositionis Roberti Schuman anno 1950 factae.
Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes), soror autem Cadmi, Thebarum conditoris. Ex Iove tres filios genuit, Minoen, Rhadamanthum, Sarpedonem.
Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit: sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt. Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.
Europa rapta, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt: Cadmus, qui Thebas condidit; Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit; Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti; Phineus, qui rex in Thracia factus est.
Sententia Unionis Europaeae est In varietate concordia.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.