From Wikipedia, the free encyclopedia
Bibliotheca Europaea est ministerium interretiale quod accessum ad res contentas in quadraginta novem bibliothecis nationalibus[1] et magis magisque bibliothecis investigations sinit. Investigatio documenta metadatorum cum rebus digitalibus gratuito offert, plerumque sine impensá. Quae res ex institutionibus in civitatibus quae socii Consilio Europae sunt, et comprehendunt catalogos, totos libros, magazinas, periodica, phonodiscos, aliasque res sonicas. Plus quam 200 milliones documentorum investigari possunt, inter quae 24 milliones paginarum rerum contentarum totius textús et plus quam 7 milliones rerum digitalium. Triginta quinque linguae inter res quae investigari possunt inveniuntur.
Annus cooptationis | Bibliothecae nationales |
---|---|
2005 | Britanniarum Regnum, Finlandia, Francia, Germania Helvetia, Nederlandia, Portugallia, Italia (Florentia et Roma) |
2006 | Austria, Croatia, Cyprus, Dania, Estonia, Hungaria, Lettonia, Lituania, Melita, Polonia, Serbia, Slovakia, Slovenia, Tsecia |
2007 | Belgium, Graecia, Islandia, Hibernia, Hispania, Lichtenstenum, Luxemburgum, Norvegia, Russia (Moscua), Suecia |
2008 | Albania, Atropatene, Armenia, Bosnia et Herzegovina, Bulgaria, Georgia, Macedonia, Moldova, Mons Niger, Romania, Turcia, Russia (Petropolis), Ucraina |
* | Sanctus Marinus, Civitas Vaticana |
2011 | Wallia |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.