Institutio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Institutio est ulla structura vel instrumentum ordinis socialis quod mores copiae singulorum intra commune datum gubernat; quae res humana vel animalis esse potest. Institutiones agnoscuntur per propositum sociale, singulos et consilia superantes per intercessionem regularum mores entitatum vivorum gubernant.[1]
Verbum institutio usitate moribus et exemplaribus actionis socialis magni momenti, ac praecipuis organizationibus formalibus gubernationis et officiorum publicorum adhibetur. Institutiones, ut structurae et rationes ordinis socialis inter certas species, sunt una ex praecipuis studii rebus in scientiis socialibus, sicut scientia politica, anthropologia, oeconomica, et sociologia, illo ab Aemilio Durkheim appellato "scientia institutionum, earum originis, et earum actionis."[2] Institutiones etiam sunt magna legum cura, formale regularum politicarum perferendarum et exercendarum instrumentum.
Exempla institutorum
- Matrimonium et familia: vide sociologia familiae
- Religio et instituta religiosa: vide sociologia religionis, scientia religionum et religio civilis
- Educatio et scholae; (praeschola, educatio primaria, educatio secundaria, et educatio superior): vide sociologia educationis
- Investigatio (academia, universitates, instituta investigationis): vide sociologia scientiae
- Medicina (valetudinaria, et alia instituta sanationis): vide sociologia salutis et morbi, sociologia medica
- Valetudinaria psychiatrica (historia institutorum psychiatricorum)
- Ius et ratio legitima (iudicia; iudices; professio legitima (bar)): vide iurisprudentia, philosophia iuris, sociologia iuris
- Iustitia sons vel rationes poenales (carceres): vide sociologia punitionis
- Res militares vel vires paramilitares: vide sociologia militaris
- Vigiles
- Media massiva, inter quae media nuntiorum (nuntii televisionis, diaria) et media popularia: vide studia mediorum
- Industria (negotia, inter quae corporationes): vide institutio pecuniaria, officina, capitalismus, divisio laboris, classis socialis, sociologia industrialis
- Societas civilis vel organizationes re publica vacantes (organizationes eleemosynariae; advocacy groups; factiones politicae; officinae cogitationis[3]; communitates virtuales
In contextu extenso:
- Ars et cultura: vide Industria culturalis, Sociologia culturalis, Studia culturalia, Theoria critica.
- Lingua: vide linguistica, sociolinguistica, sociologia linguae
- Natio-civitas.
- Homines quidem institutiones sermone fortuito haberi possunt qui notiones vel res cosmopolita creant. Inter exempla sunt Stanley Kubrick, Nelson Mandela, et Gandhi.
Nexus interni
- Civitas, Civitas sui iuris, Natio, Pagus, Respublica
- Institutio academica
- Institutionalismus historica
- Institutum
- Moralitas
- Organizatio
- Philosophia socialis
- Superstructura
- Structura socialis
- Systema sociale
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.