From Wikipedia, the free encyclopedia
Structura socialis in scientiis socialibus est exemplares collocationes sociales in societate humana quae ex actionibus hominum singulorum emergunt et quas determinant. Macrosociologice, structura socialis est systema stratificationis socialis socio-oeconomica (structurae classium), institutionum socialium, vel aliarum coniunctionum exemplarium inter magnos greges sociales. Gradu autem medio, structura socialis est structura coniunctionum retis socialis inter singulos vel organizationes. Gradu minimo, modus esse potest quo normae mores singulorum intra systema sociale formant.
Normae sociales structuram socialem movent per coniunctiones inter partes maiorem et minorem. Quia homines parte maiori familiariter utentes normales habeantur, hominesque parte minori familiariter utentes abnormales habeantur, coniunctiones inter partes maiorem et minorem stratificationem hierarchicam intra structuras sociales constituunt, quae parti maiori in omnibus aspectibus socialibus favet.
Hoc vocabulum ex annis 1920 in usu generali in scientia sociali est,[1] praecipue ut variabilis cuius elementa ab elementis aliorum variabilium sociologicorum distinguenda sunt.
Ferdinandus Tönnies, sociologus Germanicus, anno 1905 commentarium The Present Problems of Social Structure ('Praesentes Structurae Socialis Quaestiones') in Civitatibus Foederatis edidit,[2] ubi arguebat solum constitutionem multitudinis in unitatem structuram socialem constituere, hanc coniecturam in sententia voluntatis condens.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.