Remove ads
scientia From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumque structura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus technicus, qui ad linguas humanas adhibetur. Naturalem dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil in mundo sociali attingunt, ad linguisticam non pertinent (quamquam etiam linguistae interdum rationibus formalibus utuntur). Humanam dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant.
Linguistica est pars semioticae, quae omnium generum signa et signalia communicativa, sive vocibus emissa sive gestibus expressa sive picturis effecta, pertractat.
Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet.
In linguistica, quamquam per singularum linguarum exemple proficitur, tamen quaestiones generales ad naturam ac pertractationem linguae naturalis pertinentes proponuntur:
Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam descriptivo constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam linguisticam autonomam appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint.[1] Quod scimus, Panines, grammaticus Indicus, primam explicationem autonomam, mere descriptivam, linguae Sanscritae octo capitulis (Sanscritice Aṣṭādhyāyī, अष्टाध्यायी) circa annum 500 a.C.n. confecit.
In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest linguam Anglicam, nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a Ferdinando de Saussure duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in phoneticam aut psychologiam reduci possit.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.