From Wikipedia, the free encyclopedia
Aphasia dicitur, si facultas linguam antea quaesitam loquendi comprehendive, detrimento nervorum causa - ut apoplexia cerebri sive tumore sive inflammatione sive degeneratione - vel in parte evanuit vel absolute perdita est. Semper aphasia vulnere cerebri causa, praecipue post apoplexiam, effecta est. Alia vulnera cerebralia aphasiam efficiendi sunt tumores intracerebrales, contagiones parenchymatis cerebri, traumata craniocephalica. Non raro uno genere damna legendi (dyslexia/alexia), scribendi (dysgraphia/agraphia), computandi (dyscalculia/acalculia), motuum (dyspraxia/apraxia) observantur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Quattuor aphasiae genera principalia descripta sunt:
Sequitur, ut aphasia et morbus proprius et signum morbi esse possit.
Verbum de Graeca ἀφασία, malum linguae, derivatur.
Semper aphasia effectus damnum cerebri est, imprimis frontotemporalis, latere sinistro. Damnum hoc non solum in cortice (damnum corticale) sed etiam profundius ut in thalamo (damnum subcorticale) observatur[1].
Affectae sunt regiones corticales sinistrae, quae pars corticis acustici informationem linguisticam aurium recipiunt emittuntque ad plicas vocales, linguam, musculos oris.
Aphasia non argumento singulari sequitur, vero varia mala concipit - nimirum in medicina evolvabantur classificationes variae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.