From Wikipedia, the free encyclopedia
Morphologia[1] linguistica est scientia quae internam verborum structuram eiusque particulas minimas, scilicet morphemata, explicat. Cum phonema minima pars distinctiva linguae sit, morphema minima pars significativa est, quae igitur significationem propriam habet. Cum de explicandis morphematum structura phonematica eiusque alternationum condicionibus agitur, morphologia et phonologia inter se fines consociant. Cum autem de significationibus et functionibus morphematum explicandis agitur, morphologia cum syntaxi et semantica fines communicat.
Morphologia in flexuram et derivationem dividi solet. In flexura de declinandis nominibus coniugandisque verbis agitur, per derivationem autem verba a simplicioribus radicibus aut stirpibus ratione ducuntur. Ad morphologiam etiam morphotaxis pertinet, quae ordinem morphematum tractat. Morphotaxis enim ad operationes formales refertur, quibus verborum formae componuntur.
Grammatica moderna in duobus principiis structuralibus consistit, quorum alterum verbum, altera sententia est. Omnibus enim linguis sentientiae et verba sunt. Sententiae ex verbis, verba autem dicta ex phonis constant. Verba et sententiae quid sint, plus minusve omnes scimus, sed difficiles sunt hae notiones definitu.
Verba item ad morphologiam et ad syntaxin pertinent. In morphologia enim de structura interna verborum agitur, in syntaxi autem, quomodo sententia ex verbis ordine positis componantur, explicatur. Hae omnes unitates verba vocari solent:
Verbum in (1) adnotatum est lemma, quod in lexico velut aditum ad vim et usum verbi dat, aut verba alterius linguae idem fere significantia praebet. Verba in (2) prolata formae declinatae sunt. Verba in (3) citata, a radice pisc- ducta, derivata vocantur. Denique verbum (4) compositum nuncupatur, verba autem (1)-(3) simplicia sunt.
Verba aliquid significant vel saltem significationes a locutore mente conceptas subindicant. Constat significationem rem subtilem multiplicemque esse, ut ex his apparet verbis, quibus Cicero Catilinam adloquitur:[2]
Verbis quae sunt abutere, patientia, furor, eludet significatio talis est, qualis in usu cotidiano intellegitur. Quae verba igitur conceptum vel notionem aliquam, sicut notionem abutendi, significant, et ad res veras aut eventa mundi referuntur. Ceterorum verborum significationes alia ratione intelleguntur. Quo ad cursum temporis referri potest; usque ad finem. Tandem est particula, quae quaestioni colorem mirabundum addit. Catilina nullam notionem significat, sed nomen indicat certi hominis; neque etiam nostra, tuus, nos notionem ullam significant, sed homines in mundo agentes indicant. Quam est particula interrogativa, qua modus temporis (diu) rogatur. Iste contemnentem in adversarium voluntatem locutoris ostendit. Ad summam, notio 'verbi' sola significatione definiri non potest, nam verbis alii quoque usus sunt.
Sententia dicta (et scripta) ex verbis componitur. Verba in linguis (sicut Latina et Finnica) quae libero verborum ordine utuntur admodum libere in sententiis componendis disponi possunt, sicut hic:
Omnes sententiae in (1)-(6) enumeratae eandem propositionem exprimunt. Quamquam enim permutatione verborum nulla differentia grammatica aut semantica (propositionalis) fit, certe non sine differentia pragmatica sunt illae sententiae. Pragmaticae enim differentiae tenuissimis discriminibus consistunt, prout omnia circa poscunt unum ex verbis vi et pondere proferri. Sunt etiam verba, praesertim particulae, quae libere permutari non possunt, sicut particula adversativa autem, quod post secundum verbum sententiae poni debet:
Locus certarum particularum accentu carentium sicut autem et enim legi Wackernagel congruit.
Quamquam sententiae ex verbis ordine positis constant, confinia verborum dictorum in flumine orationis exprimi non solent. Immo, verba saepe ita pronuntiantur, ut prioris syllaba extrema initio sequentis implicentur. Itaque in confiniis verborum processus sandhi fiunt, sicut assimilationes,[3] quibus cognobilitas obscurari potest. Quae cum ita sint, verborum ex tenore loquendi cognitio indicinas phoneticas poscit. Accentus principalis, si locus eius praedici potest, ad verbum ab proximo mente separandum non mediocriter confert. In lingua Latina accentus principalis auditori indicat confinium verbi (#) post duas syllabas aut, si proxima brevis est, tres syllabas reperiri; exemplo sunt oratoris / ō·rā·tṓ·ris # / et oratoria / ō·rā·tṓ·ri·a # /.
Cognitio verborum (vel potius eorum formarum) tandem in vocabulario et grammatica posita est. Interdum una et eadem forma dicta aut scripta diversa lemmata celat distinctasque descriptiones grammaticas poscit, sicut consule, quae et 'consulem' et 'consulendi' verbum indicare potest, aut arces, quae et 'arcem' et 'arcendi' verbum significare potest.
Ambiguitas formarum verborum structuralis homonymia est, quae in homographia, ambiguitate orthographica, et homophonia, ambiguitate phonematica, consistit. Verbum singulare modo homonymum modo homographum modo homophonum appellatur. Exemplo est verbum Suecicum för, quod octo verba grammatica exhibet, quorum sex ad differentes partes oratonis pertinent:
Homonyma Latina aequiperari solent homophonis, quorum exemplo sunt aequor [1] 'planities', [2] 'aliquis me aequat'; apium [1] 'selinon', [2] 'apicularum'; canis [1] 'canis', [2] 'tu cantas'; ius [1] 'iuscellum', [2] 'iustitia'; paries [1] 'paries', [2] 'tu fetum edes'; pellis [1] 'pellis', [2] 'tu loco moves'; etc. Homographorum autem numerus magnus est, quia longae vocales a brevibus scriptione distingui non solent, sicut ara /arā/:/ārā/; cani /canī/:/cānī/; edo /edō/:/ēdō/; fugit /fugit/:/fugit/; labor /labor/:/lābor /; latus /latus/: /lātus/; lego /legō/:/lēgō/; nitor /nitor/:/nītor/; etc.
Formae verbi Anglici cut /kʌt/ quinque intellectus sunt. Est enim non solum forma finita praesentis, excepta tertia persona singularis, et praeteriti temporis (We cut down the forests, 'silvas caedimus / cecidimus') sed etiam forma infinitivi (We want to cut down the forests, 'silvas caedere volumus') et participii praeteriti (We had cut down the forests, 'silvas cecideramus'). Praeterea, cut etiam nomen substantivum est. Copia homonymorum in linguis variat. Sermoni Anglico homonyma non rara sunt, ut in hac sententia commenticia: Her hand had come to rest on that very book, 'manus eius tandem supra illum ipsum librum iacebat', ubi omnia verba singula duobus saltem modis intellegi possunt; verbi gratia that singillatim his saltem modis intellegi potest: pronomen demonstrativum, pronomen relativum, coniunctio subordinativa. Homonymia nihilo minus perraro intellectui obest, nam sententia dicta aut scripta ex scientia mundi atque ex omnibus circa intellegitur.
Descriptio morphologica ad phonematicas et orthographicas verborum formas pertinet. In describenda structura morphologica finis est, ut minimae particulae significativae in verborum formis definiantur. Quae descriptio velut verbi corporis (ex phonematum litterarumve ordine constantis) dissectione efficitur, qua operatione morphae ut segmenta anatomica grammaticae definiuntur. Morphis sua cuique significatio propria aut functio grammatica est. His formis utamur exemplis: sōl, sōlem, sōlis, sōlī, sōle. Percipimus ilico verbi formam q.e. sōlem in duo significativa secari posse segmenta, quae sunt /sōl/, morpha lexicalis, et /em/, morpha portmanteau, quae duas in se functiones grammaticas includit, quae sunt 'accusativus' et 'singularis'. Eadem opera hoc habemus paradigma morpharum grammaticarum: /em, is, ī, e/, quibus suae cuique functiones sunt.
Etiam morphae linguarum minus notarum describi possunt, dum copia verborum conlectorum satis magna sit. Exemplo sunt haex verba ex dialecto Zacapoaxtlaca linguae Aztecorum excerpta:[4]
Dubium non est, quin haec verba ex variis morphis constent. Sed confinia morpharum incerta et ancipitia sunt. Omnia verba /n/ phonemate incohata ad primam personam referri videntur; experiendum est tamen, utrum morpha illa /n-/ an /ni-/ an /nit-/ (etc.) sit. Verborum autem /t/ phonemate incohatorum subiectum grammaticum tertia persona est, quae cogitari potest hoc segmento designari. Probsbilius tamen est tertiam personam nulla morpha phonematica significari — aliqui hic de "morpha zero" loquuntur — nam cum /t/ segmentum in his omnibus verborum formis eodem loco (q.e. ante /ʃ/) inveniatur, fieri potest, ut ad 'flendi' verbi stirpem pertineat. Si ita sit, prima persona pluralis ('nos') /ti-/ morpha singificetur. Itaque categoria personae morpha praefixa designari videtur. Forma tʃoka tamen per se stat neque ullas additicias morphas grammaticas habet. Tempus imperfectum (aut progressivum) /-ja/, futurum /-s/, perfectum /-k/, plusquamperfectum /-ka/ suffixis indicantur. Etiam numerus pluralis suffixo (q.e. /-h/) indicatur. Per has formas phonotaxis quoque notitiam habemus, nam suffixa temporalia suffixo numerali praeponi debent:
Persona | Stirps | Tempus | Numerus |
ni | tʃoka | ||
ni | tʃoka | ja | |
ni | tʃoka | s | |
ni | tʃoka | k | |
ni | tʃoka | ka | |
tʃoka | |||
tʃoka | h | ||
tʃoka | ja | ||
tʃoka | ja | h | |
ti | tʃoka | h | |
ti | tʃoka | ka | h |
Quomodo igitur dicatur 'flevit'? Nixi cognitione quam per descriptionem grammaticam adepti sumus (prae)dicere possumus: tʃokak. At possumusne secure, quomodo dicatur 'flebunt', praedicere? Incertum enim est, num praedictio grammatica hic constet, nam forma ?tʃokash grammatica generata difficilis pronuntiatu videtur.
Quotae morphae sunt verbi formae q.e. calceamentariusque? Segmentum certissimum est que inclinativum, quod — contra ac τε Graecum — sine spatio verbo priori adiungi solet. Calceamentarius a nomine deverbali q.e. calceamentum ductum est. Calceamentum autem, itemque calceator 'qui calceat, calceolarius', a stirpe verbali /kalkeā-/ ductum est sicut blandimentum et blanditor a blandiendi verbi stirpe /blandī-/ ducta sunt. Nam /ā/ et /ī/ vocales stirpales coniugationem designant; itaque segmenta propria sunt /kalke+ā+/ et /bland+ī+/. Quae cum ita sint, nihil obstat, quin formam q.e. calceamentariusque ex sex morphis constare ponamus, quae sunt calce+a+ment+ari+us+que. Quae morphae in aliis quoque nominibus reperiuntur. Dixerit quidem quispiam morpharum numerum nihilo minus septem esse, quod calceus a radice /kalk-/ (unde calx 'pars posterior imi pedis, calcaneum') et verbum denominativum calcare) derivatum sit: calc+e+a-ment+ari+us+que. Quae quidem descriptio derivationem etymologicam derivatione synchrona miscet. Quamquam enim calceus olim temporibus perantiquis a calce (vel potius radice /kalk-/) suffixo adiectivo +eo+ ductum esse videtur, origo derivati *calc+eo+s addito tempore locutores fugit, et significatio 'ad calcem pertinens' speciatim ad 'caliginem' vel 'calceamentum' relata est, neque igitur relatio "calceus a calce", cum significationes nimium differrent, iam conscientiae linguae locutorum congruebat.
In compluribus linguis functiones grammaticae eodem modo designantur, sc. affixis radicibus stirpibusve additis, quibus verba multiiuga ex simplicioribus deriventur. Suffixa usitatissima sunt. In linguis enim quae agglutinativae dicuntur, morphae grammaticae ita concatenantur, ut cuique functio propria sit. Exemplo utamur lingua Finnica:
in quibus confinia morpharum designationesque functionum perspicua sunt. Pluralis enim numerus /i/ morpha, nominativus autem casus /ssa/ morpha designantur. At in linguis fusionalibus aliter res se habet.
Cum enim in linguis agglutinativis morphis grammaticis sua cuique formae et significati congruentia sint, linguae fusionales sicut Latina eiusmodi simplicitate carent. Exemplo sit verbi forma lupum, quae ex radice /lup/ et suffixo /um/ constat, in qua morpha grammatica inter se confusae sunt duae functiones grammaticae (aut tres, si genus grammaticum his adnumeratur). Eiusmodi morpha portmanteau velut vidulus est, in quo tres functiones q.s. {CASUS:ACC & NUMERUS:SG & GENUS:MASC} adnumeratae sunt. Nec semper clarum est, quomodo morphae secandae sint. Exemplo sit forma q.e. lupam. Utrum /lupa+m/ an /lup+am/ describendum est? Posita forma q.e. /lup+am/ eandem describendi rationem sequamur ac in describenda forma q.e. /lup+um/. Itaque suffixo haec descriptio adnumeretur: /am/:{CASUS:ACC & NUMERUS:SG & GENUS:FEM}. Sin autem /lupa+m/ descriptionem posuerimus, dicere poterimus generis communis accusativum simpliciter morpha portmanteau /m/ designari; itaque /m/:{CASUS:ACC & NUMERUS:SG}. At stirpi /lupa/ status {GENUS:FEM} adnumeretur. Eadem opera etiam lupum formae descriptio sit /lupu+m/, in qua /lupu/ in radicem /lup/ et vocalem thematicam /u/ (vel /o/, quae veritati historicae congruat; cf. Grc. λύκ+ο+ν) distribuitur. Quae describendi ratio veritatem historicam repetens praeferri solet praesertim a phonologis generativis, qui a forma fundamentali /lup+o+m/ regula phonologica q.e. "o → u / __ m#" lupum ducunt. Hic quidem nostrum non est unam alteramve solutionem commendare.[5]
In aliquot verbis consonanti nasali in radicem insita stirps praesentis temporis designatur, sicut
Radix | Praesens | Perfectum | Aliae formae |
frag- | frango | fregi | fragmentum |
rup- | rumpo | rupi | ruptum |
si- | sino | sivi | situm |
tud- | tundo | tutudi | tus(s)um |
fig- (cf. figura, figulus) | fingo | finxi | fictum |
iung- < iug- (cf. iugum) | iungo | iunxi | iunctum |
sanc- < sac- (cf. sacer) | sancio | sanxi | sanctum |
Quae quidem infigendi ratio a lingua Protoindoeuropaea profecta iam in lingua Latina paene obsoleta est. Non enim desunt verba, ex quibus stirps praesens ad totam (cf. iungo) aut paene totam (cf. fingo, finxi, fictum; pingo, pinxi, pictum) coniugationem extenta est. Itaque stirpes iung- et sanc- solum per etymologiam ad radices iug- et sac- referri possunt.[6]
Verba fortia linguarum Germanicarum interdum ad morphas portmanteau referuntur. Videantur aliquot verba Suecica:
Radix | Significatio | Praesens | Imperfectum |
skin- | 'lucere' | skiner | sken |
drag- | 'trahere' | drager | drog |
flyg- | 'volare' | flyger | flög |
giv- | 'dare' | giver | gav |
bjud- | 'praebere' | bjuder | bjöd |
Exemplo sit forma flög ('volabat'), cuius significatio {'volare' & IMPERF} nullo certo segmento morphematico designatur. Nonnullis visum est morpha processuali uti: fl[y→ö]g. Quae quidem ratio describendi admodum ieiuna manet, nisi ad aliquam figuram generalem referri potest. Constat enim verba fortia apophoniam protoindoeuropaeam reverberare. Apophonia autem mechanismum morphologicum exhibet, qui cum "interdigitatione" Semitica conferri potest, in qua consonantibus radicalibus significatio lexicalis (ut k–t–b 'scribere') vocalium autem alternationibus functiones grammaticae et verborum derivationes designantur, sicut kataba 'scribebat (ille)', kitab 'liber'.
Morphae ordine radicibus vel stirpibus affigendae principalem rationem morphologicam ostendunt; unde etiam exstitit notio morphae zeri specie phonematica carentis. Si enim putamus omnia nomina Latina sic conformari, ut stirpi (vel radici) morpha functionem grammaticam significans suffigatur, generis neutri nominativus singularis necessario morpham zero exhibet:
Radix | Exitus casus | Species |
/tūs/ | /+∅/ | tus |
/turri/ | /+s/ | turris |
/ark/ | /+s/ | arx |
Constat tamen morpham zeri unam tantum describendi rationem esse, qua praesertim structuralistae Americani annis 1940 et 1950 usi sunt. Alii alias rationes (sicut morphas portmanteau) praeferunt.
Sunt etiam morphae quae per se nihil significare videntur sed praesentia ipsa significationi verbi compositi cognoscendae serviunt, sicut Angl. cranberry 'oxycoccus' (< cran ' ' + berry 'baca'), Suec. körsbär 'cerasum' (< körs ' ' + bär 'baca'), snåljåp 'homo avarus et tenax' (< snål 'avarus' + jåp ' '; Fin. rutiköyhä 'perpauper' (< ruti ' ' + köyhä 'pauper'), etc. Eiusmodi morphae residuae, quarum significationes ex conscientia linguistica locutorum deciderunt, saepe etymologia clarescunt.
Phonae (sive segmenta pronuntiationis) in phonologia uni et eidem phonemati adsignantur, si sunt in distributione complementaria, quae dicitur. Phonae uni et eidem phonemati adsignatae, sicut [p] et [ph] in lingua Anglica, sunt allophonae. Eadem ratione etiam morphae suo quaeque morphemati (sive minimae particulae significativae cuiuspiam linguae) adsignantur. Exemplo sunt hae verborum formae Finnicae:
Inessivus singularis morphis +ssa et +ssä designatur, quarum neutra pro altera substitui potest: utrum +ssa aut +ssä eligatur, in harmonia vocali positum est. Itaque +ssa et +ssä, quibus eadem functio grammatica designatur, eiusdem morphematis allomorphae sunt. Morphemata quomodo intellegenda sint, quaestio separata est.
Ut supra diximus, morphae ad quodpiam morphema pertinentes allomorphae huius morphematis sunt. Quomodo allomorphae inter se referantur, variis modis describi potest.
Inessivi formae Finnicae, quibus supra usi sumus exemplis, in allomorphis inter se, prout harmonia vocalis dicit, alternantibus consistunt:
Itaque manifestum est, phonematicas esse condiciones, quibus hae allomorphae suae quaeque radici suffiguntur, Cum a et ä (vel potius /ɑ/ et /æ/) phonemata sint, de alternatione morphophonematica agitur. Cum condiciones huius alternationis in structura phonematica radicum positae sint, de alternatione automatica agitur: *puussä aut *pyyssa dicere non licet.
Quomodo describenda sit alternatio illa? Nonne allomorphas in quandam formam fundamentalem (sive morphema) redigere simplicius est? Qua quidem ratione plurimi usi sunt. Itaque sunt qui allomorphas +ssa et +ssä ducut a forma fundamentali /+ssA/, ubi /A/ aut archiphonema aut morphophonema est. Si archiphonema, de neutralizatione oppositionis agitur; si morphophonema, de nota arbitrio facta agitur alternationem morphophonologicam a ~ ä significanti.
In lingua Latina compluria exempla alternationis morphophonematicae proferri possunt, sicut mare ~ maria, facile ~ facilis, aut ius ~ iuris, urit ~ ustus, etc. In alternationibus / e ~ i / et / s ~ r / describendis uti possumus morphophonematibus: /marI/, /facilI/, /iuS/, /uS/ (ubi /I/ et /S/ sigla alternationum sunt). In classica quidem phonologia generativa huiusmodi alternationum "directionalitas" observatur, nam quaestio est, utrum simplicius /i/ ab /e/ (id est: e → i) an /e/ ab /i/ (i → e), et /r/ ab /s/ (vel s → r) an /s/ ab /r/ (r → s), ducatur. Si "i → e", regulam multo simpliciorem scribere possimus, quae est:
Itaque condicio processus simplex est. Sin autem /i/ ab /e/ ducamus, condicionem huius processus multiplices sunt, et quidem multis exceptionibus deformatae. Regulae autem supra scriptae quam paucissimae sunt exceptiones, quae praeterea ex verbis mercatoriis constant, sicut gummi et sinapi.[7]
Alternationem "s ~ r" commentatio rhotacismi tractat.
Interdum condiciones phonematicae non sufficiunt. Locus illustris est concutio, concussi, concussum. Constat formam concussi a forma systematica /konkut+s+ī/ duci posse (ubi /+s+/ stirpem perfecti indicat), posita regula assimilatoria, quae est:
Quae regula in condicione phonematica posita est: "pro /t/ phonemate, si sequitur /s/, substituitur /s/." At quo modo describatur concussum? Si rationem systematis habeamus, proficiscendum sit a forma /konkut+tum/. In forma /+sum/ a /+tum/ ducenda condicio phonematica "t__" ditanda est condicione grammatica "PPP", quae est: "pro /t/ phonemate, si morpham incipit officio PPP fungentem, substituitur /s/."
Si condicio cuiuspiam alternationis allomorpharum ad phonemata non refertur sed in lexemate (aut paucis tantum lexematibus) posita est, de alternatione lexematica agitur. Constat inter omnes in lingua Anglica children (pro *childs) et oxen (pro *oxes) huiusmodi alternationis specimen esse. Ambobus lexematibus, CHILD et OX, est adnotatio propria rectam flexuram indicans.
In lingua Latina mulabus libertabus deabus natabus filiabus equabus asinabus[8] dicitur, ne cum mulis libertis deis natis filiis equis asinis masculini generis confundantur. Supellec- (cf. supellex) allomorpham supellectil- habet, quae in casibus obliquis adhibetur.
Morphae suppletivae eiusdem manci paradigmatis velut supplementa sunt. Gradus comparationis ad paradigma quoddam pertinent, sicut carus carior carissimus. Sed bonus melior optimus (nec *bonior *bonissimus) dicebatur. Etiam tempora paucorum verborum, sicut fero, his ex suppletivis constant: fer+o, tul+i, lā+tum.
Si allomorphae ad morphema quodpiam pertinentes ab aliqua forma fundamentali, et quidem abstracta, ducitur adhibita regula (morpho)phonologica, quae elementorum substitutionem ut processum exhibet, de morphologia IP (Item and Process) agitur. Exemplo est phonologia generativa (classica[9]), cuius formae fundamentales (vel "subiacentes") etiam formae systematico-phonologicae appellantur. Cum formam mare a forma systematico-phonologica /mari/ supra duximus regula " i → e / __# ", ratione morphologiae IP usi sumus.
Sin autem allomorphae ad certum morphema pertinentes ordine cum omnibus circa enumerantur, ratione morphologiae IA (Item and Arrangement) utimur:
Descriptio morphophonematica (sicut /marI/) ad utramque partem intellegi potest, nam /I/ morphophonema et phonema abstractum (IP) et abbreviatio alternationis "/i/ ~ /e/" (IA) mente concipi potest.[10]
Morphae ad unum et idem morphema pertinentes allomorphae sunt. Constat igitur morphema copiam allomorpharum idem significantium aut eandem functionem grammaticam habentium esse. Quae cum ita sint, morphema lemmatis vice fungi videtur. Nihilo minus, interdum morphema eodem fere sensu dicitur ac morpha. Cum enim de suffixo loquimur, et morpham et morphema significamus.
Morphemata in varias classes dividi possunt: si ad significationem referuntur, lexematica aut grammatica sunt; sin autem ad distributionem, (ab)soluta aut nexilia sunt, quae, cum ad functiones syntacticas aut morphologicas referantur, ad nomina declinanda et verba coniuganda nec non ad vocabula derivanda adhibentur. Morphemata absoluta in classes verbales dividuntur, quae sensu syntactico partes orationis sunt. Classis morphematica est morphematum copia, quae quadam proprietate ab aliis copiis differt. Substantiva Latina (sicut amor, pecunia, urbs, ...) certas proprietates communes habent, nam casu et numero declinantur, quam ob rem classem morphematicam conficiunt.
Morphemeta in duas classes dividi possunt, prout ex aliis morphematibus dependent aut non dependent.
Talia enim morphemata suae potestatis sunt, quae neque alia segmenta morphematica poscunt neque ex aliis dependent. Numerus horum morphematum absolutorum ex natura typologica cuiusque linguae dependet, nam in lingua Anglica aliisque linguis analyticis morphemata ex maxima parte soluta sunt. In Latino autem aliisque linguis flexivis numerus morphematum solutorum admodum parvus est, nam absoluta sunt dic et fer, formae imperativi, itemque fur et sal, formae nominativi singularis, quae omnia etiam morphemata radicalia sunt. Maxima quidem pars nominum et verborum ex morphematibus nexilibus constat; e.g. lupus, quamvis difficile sit confinia morphematum ponere, ex stirpe et exitu constat. Morphemata absoluta linguae Latinae magna ex parte coniunctiones sunt, sicut ac, aut, et, vel. Constat quidem distributione parum efficaciter morphemata inter se dividi posse, nam coniunctiones, licet affixa morphologica non poscant, suo offico fungi nequeunt, nisi verba cum verbis coniungunt.
Morphemata nexilia et in lexematicis et grammaticis morphematibus consistunt. Cum illae radices sint, sicut hiem- et mont-, quae sine suffixo esse nequeunt, morphemata grammatica, sicut -is (genetivum singularem significans), sine radice lexematica, cui affigatur, esse non potest. Morphemata grammatica nexilia linguae Latinae sunt ā-, con-, in-, -it- (frequentativum), sicut āmittere, conferre, inīre, fluitāre, etc.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.