Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mundus sensu moderno est universitas rerum ad condicionem et cognitionem humanam essentialiter relatarum. Ea sola quae in mundo exsistunt exstiteruntve significabilia sunt et quidem quae intellegi, cogitari verbisque describi possunt. Mundus non modo ad statum hominis et vitam terrestrem refertur (ut in Io. 17.11 "et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt"), sed etiam ad ea omnia quae ad eius "supellectilem" ontologicam pertinent. Tres illi mundi Popperiani ad ontologiae studium pertinent. Mundus mutabilis est sed, cum rerum condiciones inter se cohaerescant, ordinem quendam petit.
Res quae quandoque observatur et profertur mundus dicitur. Itaque Plinius, cum ebrietatem dixit nulla in parte mundi cessare,[1] mundo illo gentem humanam significavit. Simili ratione, si quis de mundo invisibili loquatur, ad Furias aut Manes aliosve spiritus proferre videtur.
Mundus multas quaestiones etymologicas movet. De origine formae nihil certi scimus. Sunt qui mundum ab adiectivo q.e. mundus 'lautus' ductum esse credant.[2] Quae etymologia uniformis, cum significationes cosmo Graeco congruentes profert, quasdam significationes mundi paene omittere videtur, quae a cosmo deduci non possunt. Quae cum ita sint, ceteris praeferenda esse videtur explicatio ab Ioanne Paulo Brachet reperta,[3] quam quantum poterimus sequemur.
Apud antiquos mundus erat firmamentum sive caeli convexum, ubi sidera locum obtinent. Itaque mundus et caelum synonymia quadam cohaerebant, nam ambo cum terra coniungi poterant.[4] Quamquam igitur mundus eandem fere rem significabat ac caelum, non tamen de summa synonymia agebatur, namque — si subtiliore distinctione utamur — caelum potius pars mundi erat. Illud enim locus tempestatum ac noctis dieique vicissitudinis erat,[5] minine autem mundus, qui convexum siderum firmamentum significabat.[6] Quam differentiam prae se tulisse videtur poeta Ennius in Scipione, cum genetivo epexegetico caeli usus de mundo caeli locutus est,[7] Oritur inde quaestio, quidnam apud Romanos antiquos fuerit mundo illi caelesti contrarium. Consentaneum est de mundo quodam inferiore vel inferno cogitare. Et certe eiusmodi mundi mentionem fecit Cato Censorius: "mundo nomen inpositum est ab eo mundo, qui supra nos est; forma enim eius est, ut ex his, qui intravere, cognoscere potui, adsimilis illae."[8] Mundus ille cum mundo Cereris aequari potest, qui initio cella frumentaria subterranea fuisse videtur. Constat numina terrestria simul inferna et agrestia esse potuisse. Itaque fieri potest, ut etiam cultus in mundo Cereris institutus hanc naturam duplicem haberet.[9] Itaque mundus qui infra erat nomen ex mundo caeli acceperat, quod formae instar huius esset.
Mundus caeli et (per metaphoram formalem) mundus Cereris notionem 'mundi' vetustate antiquissimam exhibent. Postea, sed iam aetate archaica, κόσμος, notio Graeca, 'mundi' notionem attigit, quo attactu mundus ordinationis connotationem accepit novasque significationes adsumpsit, sicut mundum muliebrem, quo continebantur "specula matulae unguenta vasa unguentaria."[10]
Ad summam, apud Romanos antiquos mundus in primis caelum sidereum sive firmamentum significavit, in quo sidera fixa erant.[11]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.