Slovacia,[1] plenius res publica Slovacensis,[2] est mediterranea civitas sui iuris in Europa Media sita, urbe capitali Bratislavia.
Territoria finitima: Polonia, Ucraina, Hungaria, Austria, Cechia
Locus:
Caput: Bratislavia
Gestio
Princeps: Petrus Pellegrini
Praefectus: Robertus Fico
Consilium: National Council of the Slovak Republic
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Usque ad annum 1918, quo primum bellum universale confectum est, haec regio regi Hungariae subdita est; at illo ipso anno Slovacia pars Bohemoslovaciae nuperrime conditae una cum Bohemia, Moravia, parte Silesiae, Ruthenia Subcarpathanea facta est. Sed ab anno 1939 usque ad annum 1945 Res Publica Slovaca exstabat, quae altero bello omnium gentium confecto rursus simul cum supra dictis terris praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, in Bohemoslovacia coniuncta fuit. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Res Publica Slovaca et Res Publica Bohemica unam Foederativam Rem Publicam Bohemoslovacam conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una "Res Publica Slovaca" sive "Slovacia", altera vero "Res Publica Bohemica" sive "Cechia" appellatur.
Geographia
- Bratislavia - caput rei publicae
- Slovacia una ex parte locis planis iuxta Danubium positis, altera vero ex parte regionibus montuosis formatur. Mons altissimus enim, c.n. "Gerlachovský štít" (Mons Gerlachiensis), 2665 metra super mare altus est.
Flumina
Montes
Urbes magni momenti
- Bratislavia sive Posonium - Slovace Bratislava; Theodisce: Preßburg; Hungarice: Pozsony
- Neosolium - Slovace Banská Bystrica; Theodisce: Neusohl; Hungarice: Besztercebánya
- Cassovia - Slovace Košice; Hungarice: Kassa; Theodisce: Kaschau
- Tyrnavia - Slovace Trnava; Hungarice: Nagyszombat; Theodisce: Tyrnau
- Nitria - Slovace Nitra; Hungarice: Nyitra; Theodicsce: Neutra
- Solna - Slovace Žilina; Hungarice: Zsolna; Theodisce: Sillein
- Mercatoria - Slovace Handlová; Hungarice: Nyitrabánya; Theodisce: Krickerau
- Popradium - Slovace Poprad; Theodisce: Deutschendorf; Hungarice: Poprád
- Comara - Slovace Komárno; Theodisce: Komorn; Hungarice: Komárom
- Cremnicia - Slovace Kremnica; Theodisce: Kremnitz; Hungarice: Körmöcbánya
- Trentsinium sive Laugaricio - Slovace Trenčín; Theodisce: Trentschin; Hungarice: Trencsén
Alia oppida
Euroregio
- euroregio Carpathia
- euroregio Carpathi Alba
- euroregio Ister-Granum
Cultura
Scientia
- Academia Scientiarum Slovaca
Eruditio
- Universitas Comeniana Bratislavensis
- Slovaca Universitas Technica
- Universitas Pan-Europaea
- Universitas Matthiae Belii
- Universitas Solnensis
- Universitas Cassoviensis
- Universitas Presoviensis
- Slovaca Universitas Agriculturae Nitriae
- Foederatio Slovaca Esperantica - sodalitas interculturalis
Notae
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.