civitas Europae From Wikipedia, the free encyclopedia
Luxemburgum[1] est civitas sui iuris in Europa Occidentali sita, quae terrarum Unioni Europaeae sociatarum secundum Melitam est minima, a solis occasu Belgicam, a meridie Franciam, ab ortu denique solis Germaniam spectat. Continet silvam Arduennam, fluvios autem Mosellam, Suram, Alisontiam, Uram. Res Esperanticas curat diligenter Associatio Esperantica Luxemburgensis.
Gestio
Populus
Commemoratio
Annis 1815-1867 Luxemburgum pars Foederationis Germanicae erat. Annis 1815-1890 rex Nederlandiae etiam Dux Magnus Luxemburgi fuit. Die 19 Aprilis 1839 Luxemburgum libertatem a Nederlandia accepit, quae die 11 Maii 1867 a civitatibus ceteris probata est.
Die 23 Novembris 1890 Gulielmus III, rex Nederlandiae et dux magnus Luxemburgi mortuus est. In Nederlandia ei Gulielmina prima regina Nederlandiae successit, in Luxemburgo Adolphus dux magnus.
Bello mundano I et II Luxemburgum a copiis Germanicis occupatum est. Die 31 Augusti 1942 incolae Operistitium generale contra occupationem civitatis fecerunt.
Post bellum 1945 confectum et Luxemburgum liberatum terra a primordio foederis Beneluce et Unioni Europaeae sociata est, simul cum Belgia, Francia, Germania, Batavia, Italia. Ab anno 2000 Henricus Luxemburgi Magnus Dux est. Atque sedes Curae Unionis Europaeae et Curiae Europaeae stant.
Et Theodisca et Francogallica institutae sunt linguae administrativae. Cives vero Luxemburgenses imprimis lingua Luxemburgensi, quae est dialectus Theodisco-Mosellanea, loquuntur. Quae consilio anno 1983 capto magis magisque in vita publica, sicut in rebus typographicis conficiendis, adhibetur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.