Gulielmus Voigt
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gulielmus Voigt fuit sutor qui nomine capitaneus Copenicensis celeberrimus factus est.
Memoria
Emit apud scrutorum mercatores vestes militares quas induit et 16 Octobris 1906 se capitaneum Borussicum simulavit. Nonnullos milites capitaneus falsus Berolini sistit et cum eis Ferrivia urbana citata Copenicum vectus est. Copenici in curia magistrum civium et arcarium in vinculas coniecit et thesarum publicum occupavit. Deinde captivos Berolinum ad custodiam vehi imperavit. Militibus imperavit alium dimidium horae curiam custodire. Ipse hamaxosticho Berolinum vectus est et vestibus civilibus indutis fugit.
Decem diebus post in vinculas coniectus est quia quisdam cum quo ante in carcere fuerat consilia sciebat et eum prodidit, Caesar autem Gulielmus eius nominis secundus homini nefario nunc celeber facto veniam dedit.
Aliquo temporis spatio dives erat sed primum in bello, deinde pretiorum inflatione divitias suas amisit. Pauper denique Luxemburgi anno 1922 mortuus est.
Vita Gulielmi Voigt Carolus Zuckmayer auctor in fabulam theatri Capitaneus Copenici convertit. Quae fabula saepe in pelliculam conversa est, ut e.g. anno 1956, cum Henricus Rühmann partem tituli ageret.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Capitaneum Copenicensem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.