From Wikipedia, the free encyclopedia
Fides est confidentia vel fiducia hominis, rei, deitatis, vel doctrinis religionis vel opinionis. Vocabulum fides saepe pro 'spe', 'fiducia', vel 'opinio' est. Fides religiosa saepe comprobationem et acceptationem postulationum de proprietate deitatis, naturae, vel rerum universitatis poscit. Cum nonnulli fidem contra rationalitatem esse arguerunt, suasores fidei arguunt propriam fidei provinciam ad quaestiones spectare quae per indicia respondi non possunt.
Fideismus synonymum fidei religiosae non est, sed singulare propositum philosophicum describit, quod ad coniunctionem in propria fidei facultate veritatum inventarum, contra rationem, spectat, adfirmans fidem necesse esse nonnullas veritates philosophicas religiosasque probare, et in dubium vocans facultatem rationis ad veritatem inveniendam. Vocabulum notioque fideismi a medio ad finem saeculi undevicensimi per cogitationem Catholicam ortae sunt, in motu Traditionalismo appellato; quas autem magisterium Ecclesiae Catholicae Romanae iterum atque iterum damnavit.[1]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.