Albus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Albus (-a, -um.) est color qui aut absentia ullius coloris vel omnibus lucis coloribus commixtis definiri potest. Albus color est nivis et agnorum. Romae antiquae mulieres vestibus albis indutae funera sequebantur; sed et in aliis ritibus sacrificiisque albae vestes induebantur, nam

Alba decent Cererem; vestes Cerealibus albas
Sumite,

Albus

ut Ovidius monet[1]; et simulacra deorum ipsorum vestibus albis decorabantur, nam, ut Cicero affirmat,

Color albus praecipue decorus deo est, cum in ceteris, tum maxime in textili[2].

In Latinitate classica

Servius alba et candida sic distinguit:

Aliud est candidum, id est, quadam nitenti luce perfusum esse, aliud album, quod pallori constat esse vicinum[3]

Interdum simpliciter lucidum quoddam significat et atro colori opponitur, e.g. apud Plautum:

Album an atrum vinum potas?[4]

vel Ciceronem:

Democritus luminibus amissis alba discernere et atra non poterat[5].

Albus an ater sis, nescio proverbium est de eo, quem omnino nescimus nec scire volumus, quod Catullus (93), Cicero[6], Quintilianus[7] aliique utuntur.

Interdum albus et nigro opponitur[8].

In Latinitate biologica

Blancus

Blancus vel blanchus est vocabulum Aevi Medii pro albo et candido, nec in Latinitate classica nec biologica usitatum[9].

Varia

Inter tincturas heraldicas albus color "argenteus" nominatur.

Symbolice? albo colore puritatem significamus, quamobrem, quae mulieres in matrimonium ducuntur, vestibus albis ornari solent.

Albicolores etiam homines ex Europa orti vocantur.

In bello, vexillum album est signum deditionis.

Pinacotheca

Notae

Nexus interni

Aliud inceptum vicipaediae

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.