Ceres (dea)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Ceres (-eris, f.) est dea Romana agriculturae, fecunditatis, maternae, matrimoniique; eadem et conditrix legum habebatur. Filia est Saturni et Opis. Ceres Graece Demeter vocatur, quae ex Iove (Graece Zeus) filiam Proserpinam (Graece Persephone) et filium habet. Interpretatio Romana eam triadem Graecam, qua Demeter, Dionysus, et Core ("virgo") continentur, Cereri una cum patre Libero et Libera aequabat.
Vide etiam paginam discretivam: Ceres.


Remove ads
De fabulis Graecis
Notissima est fabula quod Pluto Proserpinam, dum in prato flores colligit, arripiens secum ad inferos abduxit. Ceres quaesivit Proserpinam quod filiam amavit. Dum Ceres Proserpinam quaerit, advenit ad Elusiam. Laboravit Metinaerae Cepheoque. Curavit Demophoontem, qui infans est. Postquam Ceres filiam post longos errores Sole indicante repperit, pactum est, ut Proserpina quattuor menses anni apud inferos habitaret, reliquum autem tempus apud superos. Ex quo autem agri quotannis, cum Ceres filia a matre divulsa tristitia affectus sit, steriles manent (i.e., hiems est), donec Proserpina ad matrem revertatur et rus reflorescat.
Remove ads
De nomine deae Italicae
Initio Ceres nihil commune cum Demetre habebat. Etenim Graece Demeter "Terra Mater" significare videtur[1]. Econtra nomen Latinum vim vegetationis crescentis designat et ex eadem radice atque verba 'cresco' et 'creo' ductum est[2]. Ideo dea mense Aprili celebrabatur tum cum grana sub solo germinant. Postea circa frumentum et agriculturam dea Italica et Graeca adsimulatae sunt. Osce formae Kerres et dativo Kerri inveniunturː nam eadem dea apud Samnites colebatur. Apud poetas Latinos nomen Ceres metonymice fruges atque etiam panem saepe designat[3], ut in illa Terentiana locutioneː Sine Cerere et Baccho friget Venus[4]. In pluribus linguis modernis (Francice, Anglice, Hispanice, Italiane...) variae frumenti species sub generis vocabulo 'cerealia' comprehenduntur.
Remove ads
De cultu Romano
Romae magnum templum triadi Cereri, Libero, Liberae, anno 493 a.C.n. dedicatum est tum cum Etrusci Romae adhuc dominari creduntur, quamvis occultante veritatem historia a Romanis scriptoribus tradita[5]. Nam Dionysius Halicarnasseus[6] annalium scriptores Romanos sequens aedificationem templi voto dictatoris Auli Postumi anno 496 a.C.n. nuncupato tribuebat. In monte Aventino extra pomerium tripertita cella modo Etrusco illud templum aedificatum est. In Aventino plebs habitabat et triadi Capitolinae velut trias plebeia ad opera rustica pertinens opponebatur.
In ceteris quoque Latinis urbibus Cererem venerabantur. Nam Lavinii (quae velut metropolis religiosa Romanorum fuit) inventa est inscriptio archaea ita nuncupataː CERERE AVLIQVOQVIBUS VESPERNAM PORO[7], quae ad tertium saeculum a.C.n. referri solet. Praeterea scimus Liberalia Lavinii maximas ferias fuisse quae totum mensem durabant[8]. Quam ob rem et quia pugna Regillensi anno 496 a.C.n. commissa Romani cum Latinis confligebant doctus vir Francogallicus Raymundus Bloch coniecturam proposuit[9] Postumium dictatorem triadem ritu evocationis ut Lavinium desereret atque Romae consideret movisse.
Cerealia Romae a die 12 usque ad diem 19 Aprilis celebrabantur et ieiunium Cereris die 4 Octobris. Illae feriae ut et templum ipsum ab aedilibus plebeis curabantur. Porca victima Cereri consecrata erat.
Notae
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
