From Wikipedia, the free encyclopedia
Aulus Postumius Albus Regillensis (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus erat.
Filii eius erant Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis consul anni 466 a.C.n. et Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis, qui anno 464 consulatum gessit.
Anno 496 a.C.n. Postumius consul electus est[2]. Tarquinius rex Roma eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugerat: cum ille Romanos graviter urgeret, nova Romae dignitas creata est, quae "Dictatura" appellata est, maior quam consulatus. Tunc creatus est magister equitum, qui dictatori etiam obsequeretur. Aulus Postumius anno 496 a.C.n. dictator factus est, cum hostibus apud Regillum lacum conflixit, ubi cum victoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irrevocabili impetu ferrentur: itaque et aciem Latinorum fuderunt, et castra ceperunt. Tarquinius Cumas se contulisse dicitur, in eaque urbe senio et aegritudine esse confectus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.