Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ops (opis f.) est dea Romana, uxor Saturni.
Dea fertilitatis et opulentiae[1] ex agri cultura partae cuius feriae, Opalia dicta, die 19 Decembris[2] continuo post Saturnalia, ferias mariti eius, celebrabantur. Mox Opalia unus ex Saturnaliorum diebus esse visus est quae per dies septem producebantur. Opiconsivia quoque in eius honorem mense Sextili/Augusto[3], tempore messis, celebrabantur quorum nomen nos admonet Opem antiquis temporibus coniunctiorem fuisse cum deo latino Conso quam cum Saturno.
Hanc deam nonnulli eandem esse et Terram matrem putarunt quod fructus terrae ministrabat (exempli gratia Varro libro quinto de Lingua Latina : "ideo dicitur Ops mater quod Terra mater"), necnon Latinum nomen Graecae deae Rheae, Croni uxoris, postquam Cronus et Saturnus unus et idem deus factus est. Ut Magna Mater etiam cum Cybela[4] confundebatur. Postremo a nonnullis auctoribus Ops Consiva credita est illa dea fuisse sub cuius speciali et arcana tutela urbs Roma posita erat ; nomen illius deae divulgari nefas erat, ne hostes eam evocare magicis artibus possent ac sic Romam expugnare.
Primus Sabinus rex Titus Tatius, consors regni cum Romulo, Opi aram vovisse ac dicasse simul atque Saturno perhibetur. Sacrarium quoque in Regia ei fuit adeo sanctum ut nisi Pontifici Maximo ac vestalibus eo intrare nemini licuerit necnon postea templum in Capitolio[5] ac secundo saeculo aedes Opi opiferae dicata[6]. In re nummaria duo imperatores tantum, Antoninus Pius et Pertinax, nummos hac dea sedente signaveruntː in sestertiis Antonini sceptrum tenet, in aureis ceterisque nummis Pertinacis spicas[7].
Legendi sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.