From Wikipedia, the free encyclopedia
Consus est perantiquus deus Latinus et Romanus,quem eruditi hodierni putant deum granorum sub terra conditorum apud agricolas fuisse[1] : nam ad aram subterraneam ei sacrificabatur. At antiqui auctores per etymologiam populo gratam tamquam deum consilii eum interpretabantur.[2] Idem esse ac Neptunus Equester (Graece Ποσειδὢν ἲππιος) quoque dicebatur, quia equorum cursibus in Circo Maximo honorabatur.
Consualia feriae in eius honorem bis anno celebrabantur, die XII Kal. Sept. (21 Augusti) et die XVIII Kal. Ian. (15 decembris).
Sine dubio fuit deus "chthonius" Consus cuius ara "in Circo defossa est ad primas metas sub terra..." (Tertullianus), nec detegebatur nisi festis diebus. Item et ceteri dei venerati in valle Murcia (ubi Circus Maximus aedificatus est) omnes agrarii sunt : Seia (ad sementem), Segetia vel Messia (ad messem), Tutulina (ad fruges post messem tuendas), mera nomina nobis sunt, sed signa in columnis possidebant intra Circum[3]. Postremo feriae Consi cum festis Opis deae coniunctae sunt : et mense Augusto et mense Decembri Consualia intervallo quatuor dierum sacra Opis praecedebant, cuius dies festus aestivus Opiconsivia nominabatur. Quae dea opulentiam ex agri cultura partam repraesentat. Porro ambo in serie feriarum inclusi erant mense Augusto ad messem peractam pertinentium, mense autem Decembri sive, ut alii volunt, ad sementem autumnalem peractam[4], sive, ut alii, ad primam aperturam horreorum, cum fruges proximae messis promebantur impendebanturque[5].
Plerique igitur eruditi putant Consum esse deum qui fruges in horreis vel sub terra reconditas tuetur.
E contrario paene omnes auctores antiqui Consum consiliorum deum esse dixerunt, sive ob similitudinem vocabulorum, sive per popularem etymologiam, sive quod Consivium in consilium deformatum esset, ut nonnullis placuit[6]. Nonne ipsi arae sub Circo defossae inscriptum erat, teste Tertulliano[7] : CONSVS CONSILIO MARS DVELLO LARES COILLO POTENTES ? Nihilominus unum tantum consilium referunt, scilicet consilium de Sabinis rapiendis Romulo datum. Nam Consualibus ludis, Sabinis sub praetexto spectaculi accitis, feminas hospitum inermium ac nihil tale expectantium Romani rapuere. Haec est sola fabula quae de Conso narrabatur. Atque arae subterraneae hanc rationem reddebant : ita ostendi consilium rem tectam secretamque esse.
Haec adsimulatio Consi cum Neptuno ostendit quam levibus de causis nonnumquam, dum interpretationem Romanam deorum Graecorum quaerunt, deos parum similes Romani comparaverint[8]. Nam Posidon a Graecis dicebatur equum hominibus donasse atque etiam illius doni causa sperasse urbem Athenas e suo nomine appellatum iri ; Athenam vero deam eum superasse quod dis iudicibus olea equo praelata esset. Ideo Posidon "hippios", id est equester, cognominari solebat[9]. Et Romae Consualibus ludis equorum (ac fortasse etiam asinorum mulorumque) cursus spectabantur. Nihil aliud novimus quod adsimulationem istam corroborare posset. Adeo parum ad notitiam Consi confert Neptunus !
Iam die nonis Iuliis sacrificium ad aram Consi per pontifices populi Romani fiebat[10]. Notabile est eodem die in veteribus Fastis ferias "Palibus II" inscriptas esse[11], quarum una equos, boves, asinos curabat.
Deinde, ante diem XII Kal. Septembres flamen Quirinalis et Vestales ibidem deum similiter litabant. Equi, asini et muli quoque feriati erant atque coronis ornabantur et certatim currebant in valle Circi (qui mos fuit origo Circi Maximi et ludorum circensium). Etenim illa iumenta homines in operibus rusticis adiuvarant, quae tunc messe peracta (prima Consualia), necnon appropinquante solstitio hiemali, semente peracta[12] (secunda Consualia), cessabant.
Postea et aedem in monte Aventino habuit Consus cuius dies natalis post Augusti refectionem 12 Decembris (pridie Idus decembres) erat[13]. Quod templum a L. Papirio Cursore anno 272 a.C.n. primum votum fuisse creditur[14]
Hodie inter plerosque eruditos constat nomen Consum e condendo ductum esse. Potest enim participium praeteritum breve iuxta conditus,a,um fuisse, ut absconsus,a,um iuxta absconditus ex abscondendo. Nihilominus, nomen derivatum Consualia a themate *consu- (quartae declinationis) ductum est : fortasse nomen actionis quoque fuit cum suffixo -tu formatum (d+t > s, ut tendo/tensus, pando/pansus vel passus, etc.)[15].
Contra hanc originem adhuc recusabat Alfredus Ernout : malebat dicere Consum incertae originis esse atque fortasse Etruscae[16]. Eadem de deo Iano dicebat cuius causa ad eandem speciem pertinere ei videbatur : nam primo Ianus quartae declinationis fuit (unde ianua, ianualis, ianuarius), postea secundae (e themate Ian(e/o) ducuntur Ianiculum et ianitor).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.