Evocatio fuit sacer pristinae Romae ritus quocum Romani deos loci praesides invitabant ut se ad Romanos coniungerent. Priusquam Romani obsiderent hostes, ritus a duce Romanorum pronuntiabatur. Praeterea victimas divis immolabant, ut prosperum belli exitum impetrarent.
Exemplum in Macrobii Saturnalibus invenitur, ubi Scipio Aemilianus verba pronuntiat ad Carthaginis deos, quibus eos se Romae coniungere petit.
Si deus, si dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime, ille qui urbis huius populique tutelam recepisti, precor venerorque, veniamque a vobis peto ut vos populum civitatemque Carthaginiensem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis eique populo civitatique metum formidinem oblivionem iniciatis, propitiique Romam ad me meosque veniatis, nostraque vobis loca templa sacra urbs acceptior probatiorque sit, mihique populoque Romano militibusque meis propitii sitis. Si ita faceritis ut sciamus intellegamusque, voveo vobis templa ludosque facturum.
― Macrobius, Saturnalia, liber III, 9, 7-8
Opus ut carmen ab ipso Macrobio definitus est; antiquorum carminum proprietates habet, saepe nominibus ac verbis utitur quae memorabilitatem promovent.
- Jörg Rüpke: Domi militiae. Franz Steiner Verlag, 1990, ISBN 3-515-05679-3, pp. 16, 70 ff., 120, 155, 164, 259 (GoogleBooks (Theodisce)
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.