Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Harmonia est nomen quod adhibetur ad simul sonandum tonorum, quae musicam ‘verticalem’ prodit, et conferri potest musicae ‘horizontali’ quae melodia nuncupatur. Compositores in maxima compositionum suarum parte tenent in mente quamlibet melodiam praecipuam quam auditorem cognoscere volunt, aliis tamen melodiis modo auxiliari ei coniunctis.
Vocabulum consonantia est quaelibet coniunctio tonorum simul sonitorum. Compositor, dum varias lineas soni plectit, debet memor esse consonantiae earum, necnon processionis alterae consonantiae in alteram. Saeculis transeuntibus tamen usus harmoniae aliquanto latior factus est, novis consonantiis a compositoribus illatis, qui saepe aures insolitas offenderunt donec gradatim usu frequenti cotidianae habitae esset, locum ipsius cedentes novioribus usibus.
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Harmonia in musica Europaea quattuor partes saepissime adhibet, quae cantus, altus, tenor, bassus vocantur. In choro, hae sunt partes cantatae. Cantus altusque partes femineae aut pueriles usitate sunt, tenor bassusque masculinae.
Regula prima harmoniae est studium motus partium. Motus partium possunt esse rectus, limus, aut contrarius. Motus est rectus cum partes in eadem directionem moventur. Motus limus, cum pars prima firma est, dum secunda movetur. Motus contrarius, cum partes in adversa directione moventur.
In limo motu non sunt menda.
In contrario motu, est error "intervalli octavae contrario motu": si extremae partes bis in intervallo octave versantur, est mendum.
In recto motu, multa menda sunt: "intervalli octavae", "intervalli quintae", "occultae octavae", "occultae quintae". Cum partes duae bis in octavae intervallo sunt, est error. Idem si intervallum est quintae. Praeterea, duae partes non esse possunt in intervallo quintae octavaeque moto rectu, preter exceptiones.
Octavae intervallum motu recto possibilis est si ima pars intervallum quartae superioris facit, et altius pars movet toni aut semitoni superioris. Alia exceptio facta est si ima pars movet quintae inferioris et altius pars movet toni aut semitoni inferioris.
Quintae intervallum motu recto possibilis est si ima pars intervallum quartae inferioris facit, et altius pars movet toni aut semitoni inferioris. Alia exceptio facta est di ima pars movet tertiae et altius pars movet toni aut semitoni in eodem modo imae partis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.