Matritum
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Matritum[1][2] vel Madritum[3] (Hispanice Madrid, [maˈðɾið]) est caput urbsque maxima Hispaniae, incolis 3 165 235 anno 2014. Media in paeninsula Iberica ad ripas fluvii Manzanarii, altitudine 600 metra super maris aequor iacet. Locus est principalis Hispaniae omnis quo ad rebus politicis commercialibusque necnon culturalibus atque viarum nexus maioris momenti. Urbs hospitium praebet Mundiali Organizationi Peregrinationis inter praecipuas Consociationis Nationum societates. Est etiam sedes Regiae Academiae Hispanicae atque Instituti Cervantesiani. Provincia urbi subiuncta, Autonoma Matriti Communitas appellata, incolis 6 543 031 anno 2014, per 8021.80 chiliometrorum quadratorum extenditur. Anno 1992 caput culturale Europaeum fuit.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Eo loco ubi hodie stat Palatium Regium Matritense Mahometus I emirus Cordubensis medio saeculo IX castellum construi iussit ut fines septentrionales regni sui contra comitatum Castellae regnumque Legionense muniret atque urbem Toletum protegeret. Quod castellum nomen مجريط Maǧrīṭ accepit, unde derivantur tam prima appellatio Latina Mageritum[4] quam Hispanica hodierna Madrid. De origine huius nominis disputatur, nonnullis verbum Arabicum maǧrā "flumen", aliis Latinum "matricem [i.e. fontem aquarum]" adducentibus. Ergo scriptor rerum a Cordubensibus gestarum Ibn Ḥayyān al-Qurṭubī de operibus militaribus Mahometi I sic ait:
Castellum ab Alphonso VI rege Castellae Legionisque anno fere 1085 capta est. Anno 1561 Matritum caput Hispaniae a Philippo II factum est. Anno 1808, populus Matritensis contra Napoleonem primus in Hispania rebellavit, cum popularis rebellio secundo die Maii 1808 gesta est.
Matritum est sedes publicarum universitatum quarum antiquissima est Universitas Complutensis, anno 1293 Compluti in urbe sub appellatione "Studium Scholarum Generalium Complutense" condita, anno 1499 ad dignitatem universitatis elevata, anno 1836 Matritum ad urbem remota ubi hodie floret. Aliae sunt:
Festis Sancti Isidori Matritenses fruuntur cibos dulces comedendo, sicut globulos matritenses (rosquillas) et socolatam cum encytis (chocolate con churros). Praecipuus autem cibus quotidianus Matriti est Pastillum loliginibus (bocata de calamares) et Coctus Matritensis (cocido madrileño).
Matriti multa diaria edita sunt, exempli gratia El País, El Mundo, ABC.
Aeroportus Matriti Barajas a media urbe 9 chm distat. Ibi per aulas terminales quinque transeunt annuatim 40 milies milium peregrinorum, quorum 70% internationalium. Intra urbem per ferriviam metropolitanam lineis 13 et longitudine tota 286.6 chm, per ferriviam levem lineis 5 et longitudine tota 36 chm, per laophoria rubra et caerulea urbana, viridia suburbana intervehuntur fere 50% peregrinorum, aliis per vias autocinetorum ope vectatis. Viae novae non minus quam quattuor urbi circumpositae sunt novemque principales ad omnes Hispaniae partes tendent.
Urbi Matrito clima est "mediterraneum" per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mense Ianuario 6.3° atque mense Iulio 25.6°, totius anni 15°, minima inter 2.7° et 19°, maxima inter 9.8° et 32.1°; pluviis mense Augusto ad 10 mm tantum, mense Octobri 60 mm, per annum totum non minus quam 421 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 59 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 42% mense Iulio et 79% mense Decembri, horis solis fulgentis mense Decembri 124, mense Iulio 359, per annum totum 2 769 repertis.[6]
Inter scriptores qui Matriti nati sunt, hos invenimus:
Etiam multi reges Matriti nati sunt:
Alii homines, Matriti nati, sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.