Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Birziminium[1] (-i, n.) (seu Podgorica[2] etiam Doclea vel Dioclea) est urbs maxima et municipium, caput novae liberae civitatis Montis Nigri, quamquam praeses rei publicae Cetinje in urbe sedet. Incolunt urbem et municipium omnem 169 132 (ab anno 2003). Incolae Birziminii Birziminienses, Docleienses vel Podgoricenses appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Podgorica'[3] (quod nomen Latine "infra montes" sonat), aevo medio etiam Birziminium[4], ab anno 1946 usque in 1992 nomen vulgare urbis fuit Titograd.
Ibi post plana fluvius Zeta cum Morača unitur, quae a septentrionem in meridiem fluens terram omnem aqua imbuit. Lacus Labeatus a capite chiliometra XV distat: clima mediterraneum est cum aestatibus aestivis et hiemibus mitibus.
Birziminium oppidulum primo anno 1326 vocatur, quod diu minoris momenti erat quam oppida Scutarum, Medun, Antibarium, Butua, Cetigna (Cetinje). Saeculo XIV pars Regni Serbici fuit Stephano Dušan duce. Interdum et Venetiae Birzimii regnabant. Ex anno 1446 ad Imperium Ottomanicum pertinebat, cum arx magna contra Serborum impetus constructa est. Burgis constructis partes maiores agere coepit. Postquam politici Berolini in congressu internationali anno 1878 Birzimium Principatui Montis Nigri tradendum esse censuerunt, imperium Turcarum longissimum finitum est. Tunc Birzimium caput terrae negotiationumque proclamatum est Cetigna paulo debilitata. Saeculo XX ineunte incolarum milia XIII Birzimium habuit inter quas Mahometani et Albani sat multi vivebant.
Primo bello mundano exercitus Austriacus urbem occupabat antequam anno 1918 Iugoslavica facta est. Secundo bello pancosmico inimicae legiones Italici (1941-1943) et Germanicae (1943-1944) regionem occuparunt, ubi multa pyroboliis destructa sunt. Urbe mense Decembri 1944 cohortibus Iugoslavicis liberata nomen Birziminii anno 1946 mutatum est ad honorandum Tito imperatorem. Eodem anno caput novae rei publicae communisticae declaratum est. Nomen pristinum restitutum est non ante diem 2 Aprilis 1992; independentia anno 2006 parta Birziminium caput terrae Europaeae sui iuris est quae ex anno 2017 Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali adhaeret et gremium Unionis Europaeae appetit.
Constat Birziminium totius Montis Nigri centrum quaestuarium esse. In urbe aluminium conficitur apud Aluminijuma Podgorica/KAP. Insuper textilia fabricantur necnon agriculturalia tabacumque bonum parantur et venalia prostantur.
Ob historiam sat captantem multae res commiscebantur, inde genera architecturae varia pullulant. Meschitae plurimae in vicis Stara Varoš et Drač praesertim cognosci possunt. Reconstructiones autem post bella saeculo XX factae oppidum magis Europaeum atque modernum fecerunt et tempore communistico nubiscalpia taetra urbi imposita sunt. Annis autem 1990 historica cum modernis rebus unificare architecti conabantur.
Inter res videndas citentur:
Universitas Montis Nigri in urbe Podgorica anno 1974 condita est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.