Angelopolis
urbs Californiae Civitatum Foederatarum From Wikipedia, the free encyclopedia
urbs Californiae Civitatum Foederatarum From Wikipedia, the free encyclopedia
Angelopolis[1][2] (vulgo Los Angeles) est maxima Californiae urbs et Civitatum Foederatarum secunda, urbe Novo Eboraco locum primum tenente. Regio metropolitana omnis orbis terrarum duodevigesimum esse censetur quo ad numerum incolarum pertinet. Urbs enim propria medio anno 2014 incolas 3 928 864, regio metropolitana 13 131 431 habuit. Angelopolis iam saeculo duodevicensimo condita, non ante saeculum XX ad tantam magnitudinem crevit.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
In vallibus sita est meridianarum Californiae partium iuxta oram Pacificum ad pedem montium qui usque ad altitudinem 3000 metrorum surgunt ad boream et orientem versus. Urbibus et suburbiis frequentatis celebratisque circumdatur inter quibus Ruscisilva, Sancta Monica, Litus Longum.
Regionem circumiacentem omnem, a populis Amerindis Chuvash et Tongva iam habitatam, Ioannes Rodríguez Cabrillo pro rege Hispanico anno 1542 vindicavit. Oppidum autem loco urbis hodiernae primum condiderunt coloni quattuor et quadraginta anno 1781 auctoritate tam Philippi de Neve gubernatoris Californiae Superioris quam viceregis Novae Hispaniae Antonii de Bucareli. Appellatione El Pueblo de Nuestra Señora la Reina de los Ángeles del Río de Porciúncula nuncupaverunt. Quod oppidum, incolis iam fere 650, pars imperii Mexicani factum est eo anno 1821 quo Mexicum libertatem suam proclamavit. Ab anno 1850 post bellis Mexico-Americanis in civitate California Civitatum Foederatarum comprehensum est.
Ferrivia Pacifica Australis usque in Angelopolim anno 1876 confecta est. Ab anno 1892 petroleum sub pago Angelopolitano reperiebatur. Iam anno 1910 (quo anno oppidum suburbanum Ruscisilva (Hollywood) in Angelopolim contributum est) societates cinematographicae decem et mox multo plures ibi congregabantur. Olympia aestiva 1932 iuxta urbem celebrata sunt. His annis numerus incolarum cito crevit, homines 100 000 anno 1900 ibi habitantes, 1 000 000 anno 1930. Ad aquam populo huius pagi satis aridi providendam aquaeductus Angelopolitanus annis 1908-1913, designante Gulielmo Mulholland, constructus est ut Owens flumen e valle sua usque ad urbem conduceret.
Urbis propriae per censum anni 2010 constat populi 31.9% e stirpe Mexicano oriri atque 16.4% e regionibus ultra Mexicum Americanis, fere 13.7% Europaeo et fere 12% Iudaeo, 9.6% Africano, 0.7% Amerindo, 11.3% e stirpe Asiatico inter quos 3.2% Philippinensi et 2.9% Coreano.
Populi metropolitani 65% se Christianos esse confitentur (inter quos tantos Catholicos quantos Protestantes), fere 25% sine religione, 3% religioni Iudaicae, 2% Islamicae, 2% Buddhisticae haerentes.[3] Ecclesia Catholica ibi sedem metropolitanam "archidioecesis Angelorum in California" posuit (archiepiscopo hodierno Iosepho Horatio Gomez) ecclesiamque cathedralem Dominae Nostrae Angelorum anno 2002 aedificare confecit.
Angelopolis urbs industria cinematographica illustris est, et quidem domicilium complurium actorum cinematographicorum.
Ad memoriam Gualteri Disney cinematographo e munificentia viduae Lillian Disney aula musica Gualteri Disney anno 2003 inaugurata est, designatore Francisco Gehry. Ibi sedet orchestra Philharmonica Angelopolitana.
Ibi constituuntur scholae superiores satis multae quarum enumerare oportet Universitas Californiensis in Angelopoli, Universitas Loyola Angelopolitana, Universitas Pepperdine et Institutum Artium Californiense. Inter suburbia urbesque circumiacentes stant Museum et Villa Getty necnon Bibliotheca Huntington. Museum Artium Hodiernarum Angelopolitanum ad urbem ipsam pertinens, Museum Artium Comitatus Angelopolitani multo celebratius et a comitatu directum, intra fines urbis stant.
Aeroportus internationalis Angelopolitanus, trigrammate LAX recognitus, haud longe ab ora maritima stat inter urbem Sanctam Monicam portumque Angelopolitanum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.